Latin
CAPVT III
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 11-4
Unproofread scanNot analysed yet
provincia purior ea est, quàm in alia. Et quia accentus in omnibus non conveniunt, pueros Perae Constantinopolitanae urbi contiguae incolas saepiùs audire meminimus advenarum idioma ridentes: imò ipsi etiam viri sese mutuò rident, quemadmodum Galli Picardicam linguam, aut aliam quae pura Gallica non sit, imitantes. Hominum Graecanico modo viventium ritus generaliter descripturi, opifices &rusticos à nobilibus &civibus sejungere voluimus. Nam qui opulentiores sunt, &qui auctoritatis titulo delectantur, vestibus utuntur consuetudini ipsius Principis respondentibus: Qui Venetis subsunt, Venetorum vestiuntur more: qui Turcae, Turcicis similes vestes gestant. At vulgus utriusque partis, sive insulas, sive continentem incolens, antiquitatis nonnihil retinet: nam promissam plerumque gestat comam, anterioremque capitis fronti imminentis partem tondere solet, duplicatoque &crasso pileo utitur. Insulani easdem ferè in religione observant ceremonias, praesertim Cyprii, Rhodii, Lemnii, Chii, Imbrosii, Thasii, Pathmii, Coi, Lesbii, Corcyrenses, Zacynthii, Naxii, Cretenses, &alii qui Christianam fidem retinent, tametsi sub Turcae dominio degant, quemadmodum &reliqui continentis Europae &Asiae incolae. Omnes generaliter paucâ supellectile, uti Turcae, contenti sunt, nec supra plumeos lectos cubant: sed culcitras sive centones lanâ aut panni tonsurâ suffultos substernere solent. Odiosum omnes censent vinum aquâ diluere: &etiamnum poculis sese invitant; praesertim Cretenses.