Latin
11.5 to 11.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 11.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ipse autem illius lapidis periculum fecit, &ejus facultates à multis aliis feliciter exploratas vidit. Ego verò in illo ipso viro, unius, quem possidebat, omnium quos unquam viderim maximum &praestantissimum, periculum feci in longo &difficili morbo, quo correptus fuerat; moestitiâ anxietateque accedente; sibi enim venenum propinatum esse metuebat. Meo consilio per plerosque dies manè tria grana pollinis hujus lapidis Bezaar ex buglossi stillatitio liquore sumpsit, &plenè liberatus est. PLVRIMI neoterici medici, lapidis Bezaar meminerunt, &eum in suis libris adver- Neoterici. sus omnis generis venena, variosque alios morbos valde extollunt: quidquid verò à singulis scriptum reperiemus, in medium proferemus. Matthiolus Senensis, vir doctissimus, suis in Dioscoridem Commentariis lib. VI. enu-Matthiolus. metando medicamenta quae propriâ facultate venenis resistunt, lapidi Bezaar magnas facultates tribuit, illumque reliquis medicamentis venenum profligantibus anteponit, &ferè ea recenset, quae ex Arabibus in medium attulimus. Andreas Lacuna Segobiensis, quem docti viri Galenum Hispanicum appellârunt, com-Andreas Lacuna. mentariis quos Hispanico idiomate in eundem Dioscoridis lib. VI. scripsit, refert quàm admirabile sit lapis Bezaar remedium adversus omnis generis venena, virulentorum animalium morsus, &epidemicas malignasque febres: efficacem etiam esse in Epilepsiâ, calculum è renibus eiicere, &pollinem ex vino propinatum, calculum in vesicâ comminuereHunc etiam lapidem in montanis quibusdam Persiae capris generari refert, legitimumque, laevem, splendentem, squamosum, &friabilem esse debere, coloris praeterea ejus mali quod insanum vocant, valdeque celebre esse medicamentum, inter Principes &illustres viros, ad ea quae jam relata sunt. Valescus de Tarento, percelebris suae aetatis medicus Mediolanensis, Tornamirae disci- Valescus de Tarento. pulus, libro VII. Praxeos, hunc lapidem Bezaar valde praedicabat contra venena &alios morbos, ob ejus insignes facultates suâ aetate experientiâ comprobatas adversus venena. Sanctius Ardonius de Pisauris, medicus Italus, in libro quem de venenis composuit, la-Ardonim de Pisanris. pidem Bezaar valde commendat, omnibusque medicamentis simplicibus &compositis veneno resistentibus, aut virulentorum animalium morsus curantibus praefert: idque multâ &longâ experientiâ se observasse ait. Amatus Lusitanus, vir nostrâ aetate eruditus, qui (dum haec scriberem) Ragusae vive-Amatus Lusibat, Commentario in lib. 1I. Dioscoridis de genitali cervi agens, perdoctè de lapide Be- lanm.