Latin
CAP. XVIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 114
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quâ autem provinciâ fuerit allata haec pellis, me latet, &ipse Porretus ignorabat. Sed quùm ante annum à nato Christo millesimum quingentesimum &nonagesimum sextum Batavi naucleri in Orientalem Indiam navigationem non instituerint, ex America aut illi adjacentibus insulis advectam fuisse, facilè mihi persuaserim: nam magnos in insula Cuba gigni, qui viginti quinque, atque etiam triginta pedes sint longi, &humani femoris crassitudinem aequent, testis est Consalvus Ferdinandus Oviedus cap. Vi. lib. XVII. Historiae Generalis &Naturalis, in quorum gutture reperiantur saepenumerò aliquot animalia ab incolis Guabiniquinax appellata, cuniculis etiam majora, eaque etiamnum integra, ut pote quae paullò antè devorata fuissent: &cap. VIII. lib. XII. ejusdem Historiae se vidisse refert in Hayti sive Hispaniola insula, unum recenter necatum, qui viginti pedum longitudinem excederet: aliosque in eadem insula gigni affirmat varii generis &diversorum colorum, &aliquot etiam crassos. Serpens Indicus. CAP. XIX. VB extremum annum à Christi nativitate sexcentesimum tertium supra millesimum, quum haec mea Exoticorum historia jam cuderetur, mittebat ad me saepè meOmoratus lacobus Plateau binas animalium icones vivis coloribus depictas, additâ singulorum mensurâ quae magnitudinem designaret, ut commodiùs describere possem: qua in re valdò mihi gratificatus est, quia similium animalium icones antè videre non memineram: eam ob causam operae pretium me facturum existimavi, si illorum qualemcumque historiam, qualem videlicet ex pictura &adjuncta mensura concinnare potui, in hunc Quinctum Exoticorum librum insererem. PRIOR figura, quam in subjecta tabella expressam huic capiti decimo nono adpono, Serpentis etiam erat, ut ipse scribebat, Indici, cujus pellem inter pleraque alia exotica adservaret. Erat verò illa (ut ex mensura ad me missa observabam) octo pedes Romanos longa: de crassitudine nihil pronunciare possum, quia ejus mensura non fuit addita, neque in epistola ullam illius mentionem faciebat: sed quantum ex pictura conjecturam facere licet (si quidem justa proportio à pictore observata fuerat) quatuor unciarum dumtaxat amplum fuisse ejus ambitum arbitror, ubi crassitudo maxima: totum corpus squamis tectum habuit reliquorum serpentum modo, dorsum autem variarum &elegantium formarum nigris maculis conspersum: supina verò pars tota candicans erat: ejus os aliquot hamatis dentibus armatum, lingua tenuis &bisulca. Cujusnam porrò sit generis, difficile pronunciari posse existimo, quia, teste Aeliano, multa variaque Serpentum sunt genera, quorum species omnes persequi velle, infinitum foret: nisi quis fortè censeat hunc ex eorum esse genere, quos idem Aelianus lib. XVII. de Animalibus cap. 11. tamquam pigmentis distinctos, sic versicolores spectari ait, magnitudine inferiores iis qui sedecim cubitorum in India gignuntur. CETERVM qui plura de Serpentibus volet, consulat Cl. V. Conradi Gesneri Historiae Animalium lib. V. qui est de Serpentium natura: in illa enim quidquid Veteres &Neoterici de Serpentibus scripserunt, congestum reperiet.