Latin
CAP. XVIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 115
Unproofread scanNot analysed yet
Lacertus Indicus. CAP. XX. LTERA figura erat magni cujusdam &elegantissimi Lacerti, quem etiam ex India allatum scribebat; eam in subjecta tabella exprimi curabam, quae in hoc capite adponeretur. QVATVOR verò pedes Romanos cum semisse longus erat ille Lacertus, undecim autem unciarum medio corpore ejus ambitus, quantum ex mensura picturae adjuncta observare poteram: eâ ratione (si pictor justam partium proportionem imitatus est) capitis &colli longitudo usque ad anteriora crura (quadrupes enim est reliquorum Lacertorum instar) erat circiter decem unciarum, ab anterioribus verò cruribus ad posteriora, decem &sex, reliquarum duodetriginta unciarum longitudinem cauda, in longum &tenuem mucronem sensim desinens, explebat: ęlegantissimus autem ejus color; nam tota prona pars, licet fusca, albis tamen flavisque maculis quadrangula &rhomboide formâ distinctis conspersa, quibus etiam nigrae intermixtae: supina verò pars non adeò fusca, sed albis tamen etiam maculis variè distincta, quemadmodum crura &cauda, cujus prona pars quendam veluti nervum secundùm longitudinem protensum habebat: crura satis crassa erant, pedibusque in quinque longiusculos digitos fissis praedita, quorum ungues nigri, longi &acuti: oris rictus, cujus prona pars longior quàm supina, satis magnus, dentibus firmis &curvis armatus. Lacertus peregrinus alius. CAP. XXI. TACERTI cujusdam iconem coloribus expressam, ab eodem Plateau etiam accipiebam, cum aliis plerisque quorum in hoc libro facta est, fietque mentio, additâ mensurâ quae animalis longitudinem indicaret. Quum verò similis coloris lacertum antè videre non meminerim, rem non ingratam me facturum existimabam, si ejus iconem in tabella expressam Lectoris oculis proponerem, &qualem ex pictura concinnare poteram, descriptionem subiicerem. ἀ. l