Latin
PEREGRI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 115-2
Unproofread scanNot analysed yet
PEREGRI: dibzy G Google PEREGRINVS erat hic Lacertus, quem exenteratum &suffarcinatum in suo museo repositum cum variis aliis exoticis habebat, qui iconem mittebat. Vnde verò nactus esset, aut qua in Provincia repertus, non adscribebat: filum tamen, quo ejus longitudinem à capite ad extremam caudam dimensus erat, adjunxerat, quod reperiebam trium pedum esse; illud verò quo ejus ambitum, novem unciarum: collum crassum habuisse, ex pictura conjecturam faciebam, caput breve, rostrum longum &angustum, oris rictum non amplum, mandibulam inferiorem longiorem superiore, utramque parvis, acutis tamen dentibus armatam: caudam sensim in longum mucronem desinentem: quatuor crura reliquorum lacertorum instar, quorum singuli pedes tribus digitis antrorsum spectantibus erant praediti; &breve calcar posteriorem pedis partem, sive calcaneum occupabat: anteriorum quidem pedum digitos breviores fuisse &aequalis longitudinis, posteriorum verò longiores, &illorum medium longissimum, omnes autem acutis unguibus munitos; pronam similiter totius corporis, capitisque &caudae, atque etiam crurum partem habuisse cutem parvis squamis tectam, nigroque colore tinctam, per quem plurimae dispersae fuissent albicantes maculae: supinam verò subalbidi coloris, latioribus majoribusque squamis constantem.