Latin
117.1 to 117.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 117.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus faciei vel omnium ejus partium, veluti nasi, oculorum, oris, frontis, menti, &ceterarum proportio adeò diligenter observata est, ut negari non possit, quin insigni artificio sit facta: attamen nullam habet cum aliarum Sphingum sculpturis similitudinem. Rex Franciscus, rerum suspiciendarum summus admirator, Herculem ex aere fuso conflare decreverat: quod haud dubiè effectum curasset, nisi morte praeventus fuisset: nam ejus typus diu asservatus fuit Lutetiae in Regia de Nelle, quinquagenos binos vel ternos pedes altus. Hunc si absolvere licuisset, credibile est hoc opus reliquas cùm Romanorum Imperatorum, tum Aegyptiorum substructiones superaturum. Nonnulli existimant Martem eum conflare voluisse: nam &Veneris typus ejusdem magnitudinis jam factus erat: quique eum viderunt, plurimum admirati sunt. Sed aliud opus illis proponere volumus: nempe Mercurium quem Zenodorus architectus in Arvernia erexerat (quique postea Romam evocatus, Solis Colossum excidit) quem Nero Imperator in Rodez, sive Segoduni Ruthenorum erigi curavit, ex solido marmore, qui exacte duplo major erat quàm Hercules Regis fuisset: nam quemadmodum Regius quinquaginta duorum &semis pedum altitudinem habere debebat; Segodunensis centenos quinos altus fuit. Sed hoc saxum de quo nobis sermo institutus est, magis adhuc admirandum: nam cùm sit solidum, sexaginta &trium* pedum est altitudine. Plinius centum quadraginta trium pedum longitudinem illi tribuit. Hic certè Colossus propter magnitudinem &altitudinem, non minùs admirandus est quàm ingens aliquis obeliscus. Asserere non dubitamus, Romanos ex solido saxo nunquam quidpiam confici curasse, quod operis praestantiâ &sublimitate cum Pyramide, aut Obelisco, aut hac de qua agimus Sphinge comparari possit: imò quidquid praestans unquam fecerunt, ad Aegyptiorum imitationem id peregisse; sed &Sphingum effigies, quae nunc in Capitolio cernuntur, ex Aegypto delatae sunt, idque post Plinii tempora: nam ne unicam quidem notam obtinent eorum quae Plinius Sphingi tribuit, neque vlla illarum ubera vel alas habet: quaecunque etenim alas gestare videntur, Chimaerarum &Harpyiarum sunt picturae (de quibus in libro de avibus) non Sphingum. Romanorum statuas, veterum Aegyptiacarum comparatione, veteres nuncupare indecorum existimaremus: nam inter reliqua vetustatis monumenta quae Romae conspiciuntur, nihil vetustius conspicimus, quàm quod ex Aegypti regione translatum est.