Latin
117.5 to 117.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 117.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc superest ut dicamus unde haec Sphinx suam originem apud Aegyptios habeat. Sole in Leonis &Virginis signis existente, Nilus Aegypti regionem irrigat: itaque Aegyptii suas opes significate volentes, monstrum sculpturâ expresserunt, anteriore parte virginis formam, posteriore leonis referens, Sphingemque appellârunt: &quoniam pro hominis arbitrio sculptae sunt; ideò earum forma adeò est varia. Certissimum autem est, ingentem hanc capitis molem, sepulchrum fuisse, uti &Pyramides &Obelisci: nam Plinius ait, Amasim Regem putant in ea conditum. Quoniam porrò funus conditum illud ipsum est quod falsò Mumiam vocamus, ejus conficiendi rationem hîc demonstrare volumus. *In huius Coloßi descriptione discrepat Villamontius à Bellonio: nam nonaginta duos pedes tribuit eius altitudini, non comprehensâ basi, seu columnâ qua sustinet; &sexaginta pedes craßitudini. Sed qui plura de hoc Colosso volet, consulat ipsius Bellonii libellum De admirabili operum antiquorum &rerum suspiciendarum praestantiâ. An porrò Sphinx &Satyrorum genus apud Plinium lib. 10. cap. 72. nostra Simia, &Cercopitheci sint? quos cibum in thesanros maxillarum condere ait? &vetus condiendorum sepeliendorumque Mumia, corporum in Aegypto ratio.