Latin
117.4 to 117.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 117.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Adeò taciturnum est hoc animal, ut neque strideat, neque gemat, imò quocumque etiam loco alligatum nullum strepitum edat, aut cuipiam noceat, sed istic decem vel etiam viginti dies sine cibo &potu haereat: si tamen praebeatur, aliquantulum edat vel ex cazabi (placentae id genus est ex vucae radice factum) aut herba aliâve re quapiam. Anteriores pedes longi sunt, longis etiam unguibus praediti, quales avium ungues, sed infirmis, ut nihil apprehendere possit. Melioris est saporis, quàm blandi aspectus: ejus enim facies adeò est horrifica, ut nemo, nisi generoso animo praeditus, expectare audeat: nemo contrà ab ejus manducatione abstineat, nisi qui ejus mansuetudinem &bonum saporem ignorat. Haec autem animalia adhuc pusilla tam celeri pedum motu per summam aquam fluvios &rivos traiiciunt, ut nec aqua impedire illorum natationem, nec ipsa mergi possint: eam autem natandi rationem observare solent, donec palmum sint longa: nam eam magnitudinem excedentia, per terram infra aquam gradiuntur, quia propter gravitatem natare non norunt. Generant in terra secundùm flumina &torrentes, &quasi assiduè in aqua versantur. Est igitur hoc animal, ut dixi, horribile &terrorem initio incutiens, sed boni saporis, praeferendum optimis etiam cuniculis Hispanicis: sic ut Christiani, qui hoc animal semel gustarunt, valde aestimare caeperint, nec pecuniis parcant, quandocumque redimere possunt. Vnam tamen noxam adferunt, de qua multorum querimonias audivi, illis videlicet qui luc venerea aliquando laborarint, si hujus animalis carne vescantur, veteres dolores recrudescere, tametsi jam aliquamdiu sanati fuerint. In Americae continente vivens, saepiùs ex hoc animali manducavi, &non contemnendum cibum esse comperi. Eos autem quos meam historiam in his locis legere continget, edoctos volo (si Indi desint quos consulere possint) ut Yvanae ova frigere volentes, oleum aut butyrum non adiiciant, quia numquam percoquere possent, sed eorum loco aquae momentum addant: certum enim id esse expertus sum. Unum porrò animal Yvana pariet quadraginta, aut quinquaginta, vel etiam plura ova, quae boni sunt saporis, vitellumque &albumen continent, perinde ac gallinacea ova, tenuiore autem testâ sunt praedita, &rotunda, nucisque magnitudinem non superant. Hujus animalis similiter meminerunt plerique alij, inter quos Gomara, Cieca, &Iosephus à Costa.