Latin
PEREGRI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 118
Unproofread scanNot analysed yet
Franciscus Lopez de Gomara quidem in Mexicana historia, de eo multa scribit, atque addit caudam inflectere &convolvere instar venatici canis, quo lepores persequi solent; insuper haec animalia pinguescere, si illorum alvus in arena fricetur. Petrus verò Cieca cap. 1X. Primae partis Chronici Peruani. Istorum autem uterque Yguana appellat. Iosephus à Costa Histor. Natural. &Moral. Indiae Occidentalis cap. XXXVIII. lib. IV. ejusque carnem longè sapidiorem esse dicit Armadillo carne. Omnia porrò hujus generis animalia quae mihi videre contigit, prolixam habebant caudam, eamque in longum protensam, non convolutam. Sed &Gesnerus hoc animal intelligere videtur in prima figura &descriptione quae est pag. 357. Nomenclatoris aquatilium animantium.