Latin
CAP. XLVIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 118-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XLVIII. GYPTIORVM Lyrae sive Violae vulgo dictae, singulis, aut ad summum binis fidibus sunt praeditae, quae ex singularibus equinae caudae pilis constant non contortis: sic ut Lyrae tum plectri fides similes sint. Cervix oblonga est, itaque divaricatis admodum digitis tactus sunt faciendi. Magas sive ponticulus hujus Lyrae, vel eorum testudinis, non sustinetur à Chely lignea, sive assere, ut in nostris, sed à piscis in Nilo capti pelle, qui Glanis nominatur, sub ligno adglutinata. Ipsa concava testa, pyxidis planae in morem formata est, quam oblongo ferro ex ipsa prominente humique innixo sustinent: eam enim humero non applicant. Simul accinebant voce pari sive consonante, quae delectationem adferebat: nam rhythmici erant numeri. Eodem die Cairum pervenimus, ubi multo tempore haesimus. Mercatores qui istic officinas instructas habent, è variis nationibus sunt, veluti Iudaei, Turcae, Graeci, &Arabes. Sed Iudaei majore ex parte Hispanica, Italica, Turcica, Graeca &Arabica lingua utuntur. Gyraffa, quam Arabes Zurnapa, Graeci &Latini Camelopardalin nominant. CAP. XLIX. B omni vetustate Satrapae &Principes viri beluas exterarum regionum sibi dono