Latin
CAP. XLVIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 118-5
Unproofread scanNot analysed yet
mitti delectati sunt. Hujusmodi plurimas in Cairo vidimus undique eò advectas: Ainter quas erat quam vulgo Zurnapa vocant, veteres Latini Camclopardalin appellârunt, nomine à Pardo &Camelo desumpto: Pardi enim variis maculis infecta est, oblongumque instar Cameli habet collum. Elegans est animal, &mitis admodum prae reliquis feris naturae, paenè instar ovis; Cervinum fermè caput habet, exceptâ magnitudine; exiguis obtusisque cornibus praeditum, sex digitos longis, &pilosis: longiora marem à femina distinguunt: alioqui uterque sexus magnas aures habet, bubulis ferè pares, bubulamque linguam &nigram, dentibus molaribus in superiore mandibula carens: collum oblongum, rectum, &gracile, jubam tenuem &in orbem inflexam, gracilia crura, anteriora oplonga, posteriora autem adeò brevia habens, ut quodammodo erecta stare videatur: zeo tur: pedes bubulis similes habent: cauda ad poplites promissa, orbiculata, pilis obsita, equinis triplo crassioribus: medio corpore gracili: moribusque Camelo perquam similibus.