Latin
12.1 to 12.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 12.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ex ipsâ experientiâ Historiae aliquot. Exemplum I. Lapis, inquit, Bezaar glandem formâ refert, coloris cinericii, subobscurè ad caeruleum tendentis, ex multis laminis constans; ideò Bezaar vocatus, quòd praestantissimum sit adversus omne venenum remedium. Ex animalium cervis similium, quae montanas capras appellant, internis partibus in Indiâ eruitur: ejus tria grana ex aquâ stillatitiâ florum arantiorum, Hispanis agua de azabar nuncupatâ, propinata, praestantissimum sunt remedium adversus omne venenum, ex aquâ verò oxalidis seu acetosae, epidemicas febres curant, earum malignitatem extinguendo: cum stillatitiâ portulacae aquâ, vermes, si febris adsit, necant; si nulla febris conjuncta, ex vino. Praeterea pervicacem lateris dolorem se cum illo curasse ait, etiam si maligna qualitas admixta esset. Toxico infectis datus cum medicamentis vomitum procurantibus, cum vomitu venenum expellit; iis autem qui vomitu rejecerunt, per sudorem aut alvum educit. In febrium paroxysmo datus, à febre (sudorem excitando) plerumque liberat. Curâ LXXIV &LXXXIII Centuriae tertiae, ad epidemicas febres sanandas, lapidis Bezaar tria grana ex aquâ ad eum morbum accommodâ dari scribit; veneni enim malignitatem in similibus febribus extingui, idque remedium esse praestantissimum. Apud Indiae porrò Reges hunc lapidem magno in pretio haberi; Id autem verum esse appâret, quandoquidem in primâ illâ expeditione, Rex Cochin inter reliqua pretiosa dona, maximi muneris loco, lapidem Bezaar nuce avellanâ paullo majorem, Regi Lusitaniae misit, qui (intellectâ ejus insigni facultate) valde aestimatus hîc fuit: isque lapis omnium primus à Lusitanis fuit in Hispaniam illatus: postea autem plures inde retulerunt, conspectis magnis curis quas Indi cum eo lapide agebant. Sed etiamnum hodierno die, cum adamantibus, rubinis, aliisque preciosis mercibus, quas ingenti pecuniae summâ vendunt, adferre solent. Nicolaus Florentinus, inter eos qui illâ aetate vixerunt, vir maximae eruditionis, sermone quarto, tractatu quarto, capite nono, Lapidem Bezaar valde celebrat, eaque omnia dicit, quae Averrois &Serapio, nihil de suo promens, quemadmodum nec in reliquis omnibus quae scripsit.