Latin
12.5 to 12.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 12.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
loannes Agricola Ammonius, Germanus, qui de nostri temporis simplicibus medicamentis scripsit, libro secundo de Lapide Bezaar agens, efficacissimum prorsusque divinum esse adversus venena medicamentum, tum etiam in virulentorum animalium morsu, dicit. Hicronymus Montuus, Henrici Galliae Regis medicus, tractatu de Chcirurgicis remediis, inter medicamenta venenis resistentia, primarium locum lapidi Bezaar hac nostrâ aetate tribuit; multâque experientiâ id observasse in multis illustribus viris, scribit. Antonius Musa Brasavolus, Ferrariensis medicus doctissimus, in eorum quae supra Mesue antidota scripsit, prologo, Historiam narrat quae Ferrariae accidit multis veneno infectis: rejecto enim veneno liberatos fuisse ait, vitrioli oleo, &lapide Bezaar sumpto. Conciliator, Petrus de Abano nuncupatus, Patavinus, vir suâ aetate valde doctus, Tractatu de venenis cap. LXXXI. Bezaar, inquit, antonomasticè vocatur à certo lapide Bezaar appellato, cujus peculiaris facultas venenis lethalibus resistendi: statim enim liberat absque alterius antidoti, ulliúsve medici auxilio: &sic per excellentiam dicitur Bezaar omne medicamentum, à veneno, morte, aut gravi aliquo morbo liberans: quisquis autem istum lapidem gestârit, ab omni lethali morbo securus esto. Insuper Edwardum Angliae Regem, isto lapide liberatum fuisse à venenoso lethalique vulnere, quod Sultanus acinace toxico illito ipsi inflixerat, in acie apud Acaronem civitatem, transmarinâ illâ adversùs Mahumetanos expeditione: nam cùm nunc esset morti vicinus, propinatum illi fuisse lapidem Bezaar, à Templariorum summo Praefecto, ordinis tum magnae existimationis, valdeque opulenti: addit praeterea, se alium lapidem conspexisse laevigatum, rasibilem ut gypsum, pulverulenti coloris, magno aestimatum. Conradus Gesnerus Tigurinus, libro quem de animalibus quadrupedibus conscripsit, de capra agens, lapidem Bezaar valde celebrat adversus omne venenum. Sunt &alii Auctores qui hujus lapidis meminerunt, sed breviter admodum, &illum adversus venena in genere &particulatim duntaxat praedicant, quorum nomina non recenseo, quia jam enumerati sufficiunt ad conciliandam auctoritatem apud eos, qui illo uti volent. NVNC superest, ut quae de ipso experientiâ comperi, in medium adferamus, ad confirmandam ejus &admirabilis illius efficaciae auctoritatem: ut agnosci possit, ea, quae supradicti auctores scripserunt, manifestis exemplis comprobata esse. Decimus quartus jam agitur annus, quòd Iliss Dux de Bejar à Domino loanne Manrique admonita fuerit, in aulâ frequentem usum esse Lapidis Bezaar, adversus animi deliquia: erat autem Ilin huic feminae filius isti morbo ab incunte quasi aetate valde obnoxius?