Latin
CAROLI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 120-2
Unproofread scanNot analysed yet
Eplantam (de qua proximo capite) praecedere volui. Videbam autem Amstelredami, anno à Christi nativitate sexcentesimo tertio supra millesimum, quaternos aut quinos ejusmodi frutices, magnitudine quidem dispares, sed omnes illo ipso anno à Batavis nautis ex India Orientali relatos. Eum porrò qui inter illos omnium minimus, quòd integrâ &magis perfectâ formâ esset, &ad delineandum commodior videretur, mutuò mihi concedebat honestissimus vit Petrus Garetus, ut ejus iconem in lignea tabella exprimendam curare, &fruticis historiam describere possem, quam hîc propono. Te. . PEDEM autem &septem uncias longus sive altus erat hic frutex, &tredecimunciarum amplitudinem habebat, quâ parte latissimus: trium verò pedum &decem unciarum erat ejus ambitus; durus prorsus &lignosus, atque valdè planus flabelli instar, in ternos aut quaternos crassiusculos ramos divisus, à quibus innumeri alij tenuiores ramusculi exorieban tur, in longum &latum se spargentes, adeò miro ordine, ut simul quodammodo coalescerent, vacuaque tantùm quaedam spatia relinquerent, cribri aut reticuli ma culas imitantia. Integer frutex purpurascente colore obductus fuisse videbatur, quem deinde salsuginosa candida materia obduxisset, ut ex infima fruticis parte aliis quibusdam locis, à quibus salsugo detersa erat, apparebat: illam verò salsuginem creberrimis iisque valdè exiguis foraminulis tamquam acu impressis, tam affabrè tantoque artificio elaboratam conspicere licebat, praesertim in minutioribus ramulis, ut nullum opificem imitari posse scr. mihi persuadeam? sed quum in adeò exiguospatio, cujus capax est lignea tabella, illam elaboratam salsuginem pictor exprimere non posset, istum fruticem nudum &sine salsugine delineare coactus est, ut Phͤlbc ramulorum tenuitas faciliùs observari &conspici posset. Latam autem habebat sedem, quâ scopulo inhaeserat sub marinis aquis, ex qua binae aut ternae aliae adnatae plantae, sive potiùs rami abrupti fuisse videbantur. Ejus materies adeò dura, ut vix cultello scindi posset. Nautae corallium appellabant; sed ad Palmae marinae à Theophrasto descriptae genus aliquod, veriùs referendum esse arbitror. Reliqui quos videbam frutices plani etiam &ex simili materia constabant, nec minùs dura, similique etiam salsugine tecti erant, minore tamen artificio elaborata. Horum unus adeò amplus, ut viginti octo uncias, sive binos pedes &quatuor uncias longus esset, ejus ambitus plus quàm septem pedum. Alter semisse pedis eo longior erat: ejus ambitus cum illo quidem par; sed illius forma minùs elegans, quia unius lateris magna pars vel recisa, vel abrupta.