Latin
CAROLI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 121
Unproofread scanNot analysed yet
Tertius utroque illo minor, major tamen eo cujus historiam dedi, sed multis locis corruptus. Quartus prorsus inelegans, &cum aliis nullâ ratione comparandus. Planta marina retiformis. OLANTAM quandam marinam ex America advectam anno à nativitate Christi, noDstri redemptoris, nonagesimoseptimo supra millesimum &quingentesimum mittebat ad me ornatissimus idemque humanissimus vir Simon Parduynus, Consul Medioburgensis in Walachria Zelandiae, valdè rarae formae. Nam instar virgulti lignosa erat, prorsus tamen plana, in frequentes ramos, eosque etiam planos, sparsa, ex quibus in longitudinem &obliquè exibant multi nervi retis instar ferè contexti, adeò firmi, ut ex aereo filo conflati viderentur, lumini tamen oppositi glutinis substantiam veriùs referrent. Tota planta cubito longior erat, prorsus ut dixi plana, &multis maculis, retis instar, pertusa, subrubescens, quadam tamen salsugine multis locis infecta; extimâ parte fermè pedem lata, infimâ verò palmum: sed ea non integra; nam ex utroque latere plurimum abruptum fuisse apparebat: salsus ejus sapor. Cui rei innata fuerit, mihi non liquet, ut cujus infima pars confracta esset: verisimile tamen scopulo aut lapidi innatam, corallij modo: Nam triennio pòst similes conspiciebam Amstelredami in museo cujusdam civis, quarum infima pars plana erat, ut quae scopulo adnata fuisset. In Americano autem Oceano natas aiebat. Theophrasti. Quercus marina CAP. IV.