Latin
CAROLI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 122
Unproofread scanNot analysed yet
ERAT verò is frutex cubitalis aut amplioris altitudinis, statim ab infimo in frequentes ramos assurgens: atque illi denuò in minores alios divisi erant; interdum simul coalescebant, ut in plerisque plantis in mari nascentibus evenirè solet: tenui cortice tegebatur, terrestrisque coloris erat. Totus porrò frutex planâ formâ excreverat, &in sesquicubitalem latitudinem expansus erat. Omnes autem rami tamquam quibusdam tuberculis erant obsiti; sed minores longè frequentioribus &majoribus (quod pictor per supinam quandam negligentiam non observavit) ut tamquam flosculorum gemmis ornati viderentur, quae trita in tenuissimum pollinem resolvebantur. Tota alioqui planta lignosa &dura erat, atque lapidi aut scopulo innata fuisse videbatur, salsi saporis, ut quae in Oceano natae plantae. Planta marina Resedae facie. CAP. VI. VANC marinam plantam, quam fruticem sive suffruticem appellare licet, nanciscebar Amstelredami anno à Christi nativitate millesimo sexcentesimo primo; quem propter formam diversam ab aliis fruticibus marinis quos antè conspexeram, &describendum, &ejus iconem in tabella exprimendam censebam, quae adponeretur. TOTVS VI.