Latin
CAROLI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 121-2
Unproofread scanNot analysed yet
TARINAE Quercus Theophrasti descriptionem ad calcem cap. XIII. lib. 1. meae Rariorum Plantarum Historiae, ex ipsius Auctoris cap. VII. lib. IV. Historiae Plantarum desumptam, adiiciebam, innuens me aliquot ejus plantas in meis peregrinationibus observasse, &plurimas, easque variae magnitudinis &diversi coloris apud Imperatorem Maximilianum ejus nominis Secundum conspexisse, quae ad Theophrasti descriptionem proximè accederent. Verùm quum illius iconem tum exhibere non licuerit, &nunc unam plantam nactus fuerim à doctissimo &modestissimo juuene loanne de Laet, loannis F. in Occidentali Oceano erutam, quam mihi mutuo dabat ut describere possem, eâdem operâ illam exprimendam in tabellâ curabam, ut in hoc cap. IV. libri V. Exoticorum locum obtineret. PEDALIS autem illa erat longitudinis, in multos eosque planos ramos expansa, quemadmodum in pelagicis plantis magnâ ex parte observare memini, &illos deinde in plures alios minores divisos, multisque tuberculis quaquaversum obsitos, ut myricae sive cupressi veriùs foliorum formam &exactiùs referrent, quàm alterius alicujus plantae; coloris purpurei saturi, qualis ferè conspicitur in vini rubri faecibus; salsi prorsus saporis. Ipsa fruticis materia dura &lignosa erat, imò quasi cornea aut saxea. Confracta porrò infimâ parte haec planta, ut, saxóne, an ostraceae testae innata fuerit, nihil affirmare possem: plurimi etiam rami in inferiore fruticis parte abrupti erant. Frutex marinus Ericae facie. CAP. V. ARINVM hunc fruticem, quem non incommodè Ericam marinam appellari posse arbitror, mittebat ad me anno à Christi nativitate millesimo quingentesiIImo nonagesimo septimo Doctissimus vir Henricus Hoierus, Bergensis in Norwagia Medicus: cujus Ericae effigies in sequente tabella expressa.