Latin
122.5 to 122.9
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 122.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Perquirens in ea regione stirpes, atque aliquantulum per planiciem progressus, Ambrosiam, Senam, Hiericuntinam quam vocant rosam, Colocynthidem, Acaciam, Paliurum Agathoclis, à Theophrasto descriptum, Genistae peculiare genus, Rhamni duo genera, atque arborem à Graecis Cairi incolis Oenoplia dictam inveni. Istic viperam cepi atque hinos Cerastas, marem &feminam, quos, anatome factâ, sigillatim descripsimus, eorumque exuvias tomento explevimus. Licet porrò plura de hoc Ceraste cum aliis serpentibus egerimus, hic tamen etiam meminisse libet eum bina tubercula, instar hordei granorum supra oculos habere, gemina minuta cornua imitantia, quorum Aristoteles meminit, Colubros Thebanos eos nuncupans. At quemadmodum omnes auctores, alterius vestigia sequentes, in prioris errorem incidunt; sic Solinus Plinii verba sequutus hallucinatus est, cùm Cerastenoctonis cornibus esse praeditum scripsit; etenim rem non ita se habere comperimus. Dentes viperinis similes, similique ordine dispositos habet. Haud ignari sumus magnam esse inter viperas differentiam, pro regionum in quibus vivunt, diversitate: nam diligente curâ quam in iis cognoscendis adhibuimus, factum est, ut in Anglia, Gallia, Italia, Graecia, Asia, &AEgypto observaverimus, corpore coloreque inter se differentes, etjam in variis Galliae provinciis. Viperam autem eam intelligimus quam Turonenses &Cenomanni Aspic nominant. Sed &in Arvernia inveniri, testes habemus. Nam cùm apud Fratrum Minimorum Monasterium, ab Episcopo Claremontano Dn. Guilelmo du Prat apud Beauregard exstructum, essemus, Renatus des prez, Episcopi familiae pharmacopoeus, Cenomannus, Foletourte municeps, nuda manu unam coram Episcopo ejusque universa familia apprehendit, colubrum esse existimans: at praemorso ab ea illius pollice, totum brachium illico inflammatum, cum ejusmodi symptomatibus, ut toto octiduo de ejus salute perquam exigua spes relinqueretur: postea tamen sanitati restitutus est. Cerastes non minùs quàm Vipera omnis &Salamandra, vivum animal parit. Quia verò Aristoteles ultimo cap. lib. 5. de Historia animalium de Vipera scribit in hunc modum: Parit catulos obvolutos membranis, quae tertiâ die rumpuntur. Evenit interdum, ut qui in utero adhuc sunt, abrosis membranis perrumpant: parit enim diebus singulis singulos, &plures quàm viginti. Id nos impulit ut admiranda Dei opera, viperas scilicet praegnantes, videre cuperemus. Attamen pace illius dixerim, sine tunicis illos párere nobis visa est. *Quod zet *Quod propterea hîc adiicere libuit, ut alii nostrâ dubitatione admoniti, etiam observent, &istam dubitationem nobis adimant.