Latin
CAPVT LIV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 123-2
Unproofread scanNot analysed yet
Plurimas alias insuper plantas eo agro invenimus, quas neque veteri neque recenti nomine exprimere potuimus. Hallucinaris Belloni: nam plerique viperas foetum suum membranâ involutum abiicere observarunt: inter quos est doctißimus idemque diligentißimus Naturae scrutator Ferdinandus Imperatus. Eius verba apponam ut sunt Lib. XXVIII. eius Historiae Naturalis: In ea opinione, inquit, fuit Aristoteles, viperas singulis dumtaxat diebus unum foetum parere, partumque per viginti dies durare, priores autem foetus sexto demum à partu die membranam quâ involuti, rumperes posteriores verò qui diutiùs in venire harent, membranam quâ ambiuntur in utero adhuc existentes perfringere: attamen nos observavimus uno die omnes foetus eiicere, singulosque suâ membranâ involutos, quâ ruptâ sexto insequente die aliam membranam tamquam exuvium &senectam abiiciunt. Altißimi in Arabia deserta putei descriptio.