Latin
125.1 to 125.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 125.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LX. HAMAELEONES invenimus multis notis ab Aegyptiis differentes: minores enim sunt, colorisque planè diversi, videlicet albi, cui ruber admixtus sit: licet autem Qutrumque genus libro de Serpentibus describemus; ejus tamen iconem hoc loco exhibere libuit, cum ut ejus forma agnoscatur, tum quòd antè saepiùs ejus meminimus. Gazellarum greges per agros pascentes ¤tes vidimus. Circiter autem meridiem substitimus, ut jumenta quiescerent; &sub tentoriis ob summum calorem delituimus. Noctu denuò jumentis oneratis discessimus, ut nocturno frigore frueremur; tum colles &tumulos invenire coepimus; atque ad exiguum fontem progressi, quintam stationem habuimus; comparata istic viva animalia, quae hinc inde à pastoribus quibusdam agebantur, mactavimus, atque exstructo igne è Tamaricis, arChamaeleon. borisque laniferae, &Acaciae Oenopliaeque lignis, eorum carnes decoximus. Per istos colles oberrantes, Cappares invenimus, pumilarum ficuum altitudinem aequantes, ut nobis conscendendae fuerint ad earum fructus colligendos, gallinacei ovi magnitudine, &semina intus continentes piperis instar calida: ipsae Cappares juglandibus magnitudine non cedunt. Vt verò Insubres album sinapi in vinum vernachiam iniiciunt, ne ferveat, sed diutiùs suam dulcedinem retineat: sic Arabes istarum Capparum semina in suis vinis commiscere solent, ut dulcia ea conservent; quod etiam Avicenna annotavit. Herodotus primus meminit illius arboris lanigerae: quem sequuti sunt Theophrastus, Plinius, &plerique alii. Ex carum arborum albo est, quae perpetua fronde virent. Ejus lana bombycinis staminibus tenuior est, ex qua Arabes elegantes pannos texunt, longè tenuiores sericeis, &ex gossipio confectis candidiores. Quod facilè colligere licet ex ejus fructu, quem retulimus lanâ plenum. Per montana deinde, stirpibusque carentia &steriliora ipsis solitudinibus quas superaveramus loca iter fecimus: atque à mari digressi, tentoria fiximus eo vespere in quadam planicie Amphitheatrum quoddam ementiente: nam undique montibus cingitur, unico excepto loco. Haec fuit sexta nostra mansio. Refectis quiete corporibes, &temperato calore, per reliquam diei partem cum subsequente nocte iter fecimus, atque sub diluculum denuò ad mare pervenimus: nam ubi digressi eramus, in arcum se quodam modò incurvabat.