Latin
125.5 to 125.6
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 125.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ad trium ferè sagittarum jactum per aquam secundum littus gradiendum nobis fuit; deinde eo relicto, in magnas angustias concedendum inter arenosos montes, in quibus etiam lanigeras arbores &Cappares arborescentes invenimus. Superatis iis montibus, in planiciem pervenimus, in qua magnos Gazellarum greges vidimus, tam procul ab aquis viventes, ut ea de causa asseramus ipsas non bibere; vel si bibant, rariùs id facere: quod difficile creditu non est, &veteres etiam scriptum reliquerunt: nam &plurima alia animalia sine potu viuunt; imò Anglicanae Oves, Cerastes atque Viperae inter reliqua serpentum genera, à potu abstinent; ut Chamaeleones sine alimento plus quàm integrum annum vivere queunt. Confecto magno itinere, &calore jam ingravescente, ejus vitandi causa substitimus: aestu autem mitigato, jumentisque illico oneratis, tota nocte iter fecimus, inter difficiles rupes ingressi, quae Arabiam Petream à deserta dividunt. Primus pagus quem in montem Sinai tendentes invenimus. CAP. LXI. MAM ipsa luce perveneramus in apertum locum, dextra &sinistra celsis montibus obsitum, ubi rivum aquae fontanae dulcis limpidaeque invenimus, ex monte procul inde disIsito delabentem. Ea prima aqua dulcis toto itinere à Cairo usque nobis obtigit.