Latin
126.1 to 126.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 126.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Insignis pagus ad hujus loci ingressum ab Arabibus habitatus nomine Pharagou erat, licet terna aut quaterna aedificia exstructa duntaxat haberet: nam ejus regionis pagi in aedium structurâ non consistunt, sed hominum numero, qui sub palmarum arboribus habitant, aut sub rupibus: suas enim aedes subterraneas condunt, ut apud Turones &Lodunenses, atque multis aliis nostrae Galliae locis secundum amnes. lanissarus cornicem pyxide tormentaria istîc deturbavit, quam Domino de Fumet obtulit. Pharagou locus nobis elegans visus est, ejus regionis quam emensi eramus respectu: nam punicae mali, palmae, oleae, ficus, pyri, &aliae arbores fructiferae egregiam praebent umbram: atque is primus pagus fuit, excepto Sues, quem à nostro ex Cairo discessu invenimus. Refectis corporibus hujus aquae dulcis potu, utribusque eâ expletis, &necessariis rebus comparatis, veluti gallinis, capris, vervecibus, pomis, pyris, granatis, vuisque recentibus, denuò jumenta oneravimus, atque nostrum iter prosequuti sumus. Ejus regionis incolae, cùm rarae sint pluviae, alia, ut dixi, tecta non expetunt, quàm Palmarum ramos, earum truncis subnixos, quo se aliquantulum à Solis ardore tucantur: ideoque fusci sunt coloris: asini autem, equi, cameli, verveces, hoedi, boves, vaccae, caprae, gallinae, ceteraque animalia, multò sunt minora Aegyptiacis. Rupe deinde conscensa, Balani myrepsicae arbores inter saxa provenientes conspeximus Betulae magnitudine, similibusque ramis: caudice etiam candido, ut procul intuentes, Betulam esse existimaremus. Pharagou incolae, ejus fructus diligenter legunt, &ex illis multum olei exprimunt. Vt autem istam arborem observaremus, occasionem nobis praebuit ejus semen cum suis siliquis trigonis, ab incola Arabe in acervum congestum apud pagum. In rivo autem similes plantas animadvertimus, quae ad Europae rivos nasci solent, ut Sysimbrium, Pulegium, Conyzam, Anagallidem aquaticam, Cardaminen, &Scirpos. Adverso rivo ascendentes, sub Palmarum silvis totum illum diem per continuas valles iter faciendo insumsimus, parumper tamen subsistentes, nostrorum jumentorum recreandorum causa: inde porrò totâ nocte equitantes, ad radices praealtorum montium Sinai, cùm illucesceret, pervenimus, isticque aliquantulum quievimus: paulò pòst, per difficilem ascensum subeundum fuit, ut in summum montem Sinai perveniremus. Humanâ enim arte gradus ex solido saxo parati sunt, &interdum in ipsa rupe excisi, quo faciliùs cameli atque alia animantia in montem traduci queant: rarò autem equi, ob nimiam itineris difficultatem. Is ascensus per dimidium miliare durat.