Latin
CAP. LXVII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 129-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. LXVII. AVRVM perducti, tentoria extra oppidum quidem fiximus, at in oppidum ingressi sumus: oppidum autem nuncupamus, licet tenuis duntaxat sit pagus: sed quia celebris est istac transitus, marisque Erythraei portus, oppidi appellationem obtinet: cumque regio ad inhabitandum sit incommoda; magnum quidpiam est, talem pagum in adeò sterili loco conspicere. Dimidio à Tauro milliari, in planicie, quadraginta palmae nobis ostensae sunt, quarum in Bibliis fit mentio: apud has sunt aquae calidae, quarum scaturigo haud multo major est exili fonte: harum rivus aliquantulum decurrens, brevi per arenas evanescit. Summa loci incommoditas in qua Taurus situs est, facit ut pauci sint incolae: nam lignis &aquâ dulci carent, cogunturque procul inde ea petere: ad haec portus minùs tutus &tranquillus est, cùm omnibus ventis valdè sit expositus: imò ne portus quidem propriè dicendus est, sed marina potiùs plaga. Pagus editiore nonnihil loco situs est, quoniam intumescens interdum mare, totam planiciem inundat, &pagum ambit; cui contigua est arx, arenoso loco sita, exigua, quadrato lapide constructa, singularibus turriculis in quatuor angulis praedita, leviter fabricatis, &fossis aut aqua dulci carens: vicinum tamen habet puteum, cujus aqua salsa alterius penuriâ bibi potest. Hujus arcis latitudo intra muros sexaginta duntaxat passuum, longitudo octoginta, quales celeriter gradiendo fieri solent: eam itaque ejusdem longitudinis &latitudinis deprehendimus cum coenaculo illo Palatii Lutetiani, Sala nuncupato. Magna Tauri pars à Iudaeis &Christianis Graecis, Arabibus, &Armenis habitatur. Templum etiam est Caloierorum Maronitarum, quorum sacra adiimus, partim Arabica, partim Armeniaca, partim Graeca lingua decantata: quae dum celebrantur, sedere non solent; at cùm longo tempore in templo sint, singulis scipiones praebent, quibus sub alis impositis innitantur. Magnus est hîc siccatorum piscium proventus; captos per alvum aperiunt, exenteratos saliunt &sole resiccant: co etenim modo parati diu conservari possunt.