Latin
CAP. LXVII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 130-3
Unproofread scanNot analysed yet
Inter reliquos agnovimus Bars Gallorum, quos Latini Lupos nominant, &Umbras, quas nostri Maigres appellant, Cantharos, Gallis Bremmes de mer dictos, &Synodontides, plurimos etiam Sargos, Sparos &Auratas, Dorades Massiliensibus dictas, à Gallorum Dorades differentes, quae in Oceano capiuntur, &Faber Latinorum sunt. Salpae istîc longè majores &frequentiores quàm in mediterraneo mari. Corallii genus istîc nascitur, Arabibus Chavein nomine cognitum, interiore parte concavum, numerosisque tubulis praeditum: quoniam verò elegans est, &copiosum, ejus fragmenta, (quae binorum cubitorum longitudine, coxaeque humanae crassitudine, colore partim albo, partim rubro sunt praedita) ad Mesgedarum &Carabaschara valvas appendere solent. Lapidis etiam genus istic conspeximus, à veteribus Arabici cognomine insignitum: nec agnovissemus, nisi à Caloiero quopiam admoniti, qui ejus globos nobis ostendit à D. Macarii phano, quod ab altera sinus Arabici parte, è Tauri regione est, à sese (ut asserebat) delatos: ubi non minor ejus est copia quàm in aliis regionibus silicum. Orbicularis est, gravis, Pyriti similis, granis constans quadrangulis, Andro- adamantis instar. Taurus Caravannarum est statio, quae aromata ex Mecha &Arabia felici advehunt. Scimus autem piper, gingiber, aromaticas nuces, caryophyllos, laccam, sanguinem draconis, atque macin eò invehi: etenim his omnibus Carauannam onerari conspeximus, nobiscum profecturam, in qua etiam viginti cameli his duntaxat conchyliis rotundis onusti fuerunt, quibus claves in Europa appendi solent: Cairi verò incolae iis utuntur ad levigandam &expoliendam papyrum, telasque coloribus permixto gummi infectas, quibus amiciuntur, ut olim solebant. Naves &cymbae rubri maris.