Latin
13.5 to 13.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 13.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hac re consideratâ, Ill Duci dixi, ex medicorum praeceptis, ea medicamenta quae morbum aliquem curant, posse etiam praeservare, ne in illum incidamus; eamque ob causam, commodum mihi videri, si singulis diebus manè pulverem sumeret; fieri enim posse, ut continuo illius usu, vapor cerebrum subiens, qui ex venenosâ &malignâ aliquâ qualitate generatus erat, absumeretur, &lapidem, malam illam qualitatem extincturum, vaporemque ex universo corpore aut ex peculiari aliquâ corporis parte ascendentem, absumpturum, &,sublatâ mali radice atque origine, ipsum liberum futurum. Id igitur factum; dataque sunt illi singulis diebus manè jejuno ventriculo tria pulveris grana, ex Buglossi stillatitio liquore. Deo porrò favente, adeò efficax fuit id medicamentum, ut ab illo die quo uti caepit usque ad ejus interitum, animi deliquium nunquam illum corripuerit: pluribus autem quàm decem pòst annis alio morbo extinctus est; per sex verò continuos menses, nullo die intermisso, pulvere usus est. Exemplum Deprehensâ tantâ adeoque manifestâ lapidis efficaciâ: cùm nobilis adolescens femina, cui nomen Maria Catano, multo tempore animi deliquiis afflicta fuisset, &,licet magni medici medicamenta illi praescripsissent, tales syncopes interdum pateretur, ut decem aut duodecim horas durarent, easque singulis paenè diebus; jamque adeò imbecillis esset, ut multo tempore lectulo non surrexisset, evocatus sum ad illam: animadvertens autem medicamenta ab aliis praescripta nihil opis attulisse, relictis vulgaribus remediis, quibus alii medici multis annis usi fuerant, Vlyssipone Lapidem Bezaar adferri jussi, atque ipsi, prius purgatae, lapidem ordine quo decet exhibui: ex illo tempore quo uti caepit, in hunc usque diem (jam plures sunt quàm duodecim anni) nunquam animi deliquium passa est: lapidem autem integrum dactyli magnitudine absumpsit. Eo tempore Licentiatus Ludovicus de Cueva, vir in sua atte doctus, venenosum quid-Exeplum UI. piam imprudens sumpserat; atque ilicò adeo gravia symptomata sunt subsequuta, ut brevi moriturus videretur: &licet medicamenta vomitum cientia, Theriaca, aliaque remedia venenis resistentia illi administrata essent, ad eum accersitus, adeò aegrum deprehendi, ut ejus salutis exigua spes esset. Animadvertens autem venenum ejus morbi occasionem esse, &quàm inutilia fuissent medicamenta illi exhibita, ipse requisitum ivi lapidem Bezaar, quem nullibi reperi praeterquam apud supra memoratam Dominam Mariam Catano, cui duntaxat interior pulvis restabat, sex fortè grana pendens: pulverem ab ipsâ acceptum in duabus chartulis reposui, magnâ laetitiâ affectus, me remedium ci, qui tantopere illo indigebat, reperisse: ad eum regressus, magis afflictum reperi, quàm quispiam existimare posset.