Latin
13.1 to 13.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 13.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
cumque illius salutis admodum cupida esset, singulare aliquod remedium requirebat; cùm ordiuaria medicamenta, quae à doctissimis medicis praescripta fuerant, nihil profuisse animadverteret. Intelligens ergò, quantae efficaciae esset lapis Bezaar, negocium mecum communicat: valde insolens mihi id visum est, quia illius nullam aliam notitiam habebam, praeter eam quam in libris scriptam compereram; sed neque existimabam, in his regionibus reperiri: eam ob causam illam submissè oravi, ut in illo adquirendo omnem diligentiam adhiberet; mihi enim cara erat illius adolescentis salus, ob insignes ejus virtutes, &multam in omni scientiarum genere, atque in omnibus aliis rebus Illustri viro necessariis doctrinam: tum etiam ut lapidem maximè à me desideratum conspicerem. Allati tandem sunt Vlyssipona, Genuensis cujusdam operâ, bini lapides probi auro inclusi, ossis dactyli magnitudine, paullò tamen crassiores, colore praediti ex viridi nigricante, instar malorum quae Insana appellantur. Itaque communi consensu statutum est, ut corripiente illum inopinanter animi deliquio, lapis illi praeberetur. Vespere quodam in syncopen incidit; illicò secundum ordinem in aulâ consuetum tria pollinis unius lapidis grana in stillatitii liquoris buglossi sufficienti quantitate dissoluti in os ejus apertum injecta sunt, quae cum difficultate deglutiit. Deinde, quanto tempore ad symbolum apostolicum bis recitandum necessarium opus fuisset, tam facilè animi deliquium ipsum reliquit, ac si illo correptus non fuisset. Perspectâ tam insigni lapidis facultate, magnâ in aestimatione illum habuimus; praesertim cùm observaremus, quotiescumque daretur lapidis pulvis, illum tantâ facilitate ab animi deliquio liberari: nam manifestè apparebat, pulvere non exhibito, animi deliquium longo tempore durare, &cum difficultate ab eo plenè liberari; dato autem pulvere, subitò &facilè ad se redire, perinde ac si nullum passus esset animi deliquium. Illustrissima itaque Dux semper in marsupio eam pulveris quantitatem gestabat, quae pro unâ dosi necessaria erat, ut, corripiente illum animi deliquio, faciliùs propinari posset, &ipse breviore tempore liberaretur. Illud etiam accessit commodi, quòd postquam pulvere sinae 1 uti caepit, adeò frequenter syncope molesta non fuerit.