Latin
MITVLVS
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 130
Unproofread scanNot analysed yet
descriptae: testâ enim erat spissâ &rugatâ, quàm δίθυρον fuisse arbitror, hoc est, duabus patulam conchis, ut Ciceroniano verbo utar, vel, ut Gaza vertit, bivalvam: nam internè cava erat &dorso elato, nigro; cui inhaerebant, quoddam balani genus, &vermiculorum tubuli, tum etiam veluti parvi frutices, sex vel septem uncias longi, nonnulli crassiusculi, alii graciliores, valdè ramosi; à quibus dependebant parvae conchae, musculis non dissimiles, binis testis, iisque cavis, ut illi, praeditae, quae hirtis veluti capillis obsitae, proculdubio incrementum sumente conchâ, etiam paruos frutices generassent, conchas prolaturos. EXOTICI QVIDAM PISCES. IAM ad exoticos Pisces venio, quos vel mihi videre contigit, aut eorum icones coloribus expressas, &à quibusdam amicis acceptas, quum hunc Sextum librum adornabam. Auspicabor autem ab admirabili cetacei generis pisce, qui mihi quidem non est conspectus, sed ejus effigies ab amico missa. Cete admirabilis formae. CAP. XVI. VB finem Novembris superioris, ab ornatissimo viro lacobo Plateau diligente rerum Exoticarum conquisitore, &quibus museum habet instructissimum, Cetacei piscis