Latin
MITVLVS
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 130-2
Unproofread scanNot analysed yet
Oiconem, quam ex F. Ludovici Granatensis Catechismo excepisse scribebat, accipiebam: eam licet satis negligenter, &ab imperito forsitan pictore, expressam, quia tamen meo argumento serviebat, hoc loco insertam volui, additâ etiam ex Latino Fratris Ludovici exemplari ejus descriptione. silionmmmiͤnom nlsf ν, γῥνιηνιιρννην νγννννεγννννῥννννενιοοος σπητοεσονονίονον pom muicie Syy §ῷ ,LVDOVICVS igitur (ut paullò altiùs repetam ejus verba) in suo Catechismo, ad finem cap. XXI. libri de Creatione mundi, haec scribit. Hoc autem capite declarato quàm admirabilis sit in horum animalium fabrica, aequum est, ut quàm admirabilis sit in majorum quoque animalium fabrica ostendamus; ut facilè appareat, idem esse in omnibus operibus suis: utque intelligatur, jure optimo illum Angelum, cuidam interroganti, quod sibi nomen esset, respondisse, Iudic. XIII. Cur meum nomen interrogas, quod admirabile est? In hanc sententiam possem ego huc adducere duas feras, quarum magnitudinem describit idem Creator cap. XL. &XLI. Iobi sub his nominibus Behemoth &Leviathan: sic &cete, quae notissima sunt. Attamen his praetermissis, hîc admirabilem cujusdam piscis magnitudinem referam, qui anno M. D. LXXV. X. Kal. Maii ad Peniche jam mortuus in littus, è mari fuit projectus [sinus is est in Lusitania Occidentem spectante, vicinus illi urbi quae vulgò Nova Lisbona appellatur, circiter septem aut octo miliaribus ab Vlysipona distante, paenè ex adverso ejus insulae quam las Berlingas vocant.