Latin
132.5 to 132.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 132.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc successum nostra habuit in eum montem profectio, quam vicesimo die absolvimus, reductis solùm tribus equis: nam reliqui sex vel septem in itinere perierant. Arabes fabis duntaxat &hordeo eos pascebant, quemadmodum camelos, quorum etiam maxima pars periit. Hoc die camelorum dux, animadversa procul in planicie vipera, proclamata &ge minata viperae suo idiomate appellatione, conjectis saxis, ipse &ejus comites illam necarunt; quod indicium est, illos magnoperè eas exhorrescere. Aegyptiacae viperae &cerastae pelle admodum obsequente sunt praediti, ut experientia nos docuit: nam earum pelles tomento impletae, duplo crassiores quàm antè fuerunt; quod in aliarum regionum viperis non contingit. Habet Aegyptus multos praeterea serpentes, quorum non meminimus, quia de nocentioribus dixisse satis est. Quoniam porrò condita atque integra quorundam serpentum alis &pedibus praeditorum (quos ex Arabiae parte in Aegyptum advolare ferunt) corpora vidimus, unius ex iis iconem Lectorum oculis subiicere voluimus, plura de co in libro de Serpentibus dicturi. In itinere, Arabum &Aegyptiorum rusticoDraco. rum turbam invenimus, quam Bassa vi per Aegyptum comprehendi iusserat, ut remigum officio fungerentur in expeditione suprà memoratâ. Cairi enim Bassa, qui Turcarum Imperatoris nomine Aegypto praeest, triremium classem paraturus, quoscumque obvios indifferenter comprehendi iubet: nec quisquam mutire audet, quandoquidem id fit in Turcici Imperatoris obsequium; tanta est inter eius subditos obedientia: catenis tamen non coërcentur, sed expeditione confectâ, domum redire permittuntur. Quo tempore similis fit delectus, Christiani Cairum incolentes, domi se continent, nec quoquam egrediuntur.