Latin
CAPVT LXIX
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 133
Unproofread scanNot analysed yet
Turcici milites, qui tota illa profectione comites Domino de Fumet additi fuêre, tantum biscocti panis secum detulerant, quantum ad illam è Cairo ad montem Sinai profectionem sufficeret: nec tamen omnem in reditu absumserant. inde facile cognosci potest eorum in victu frugalitas, quam aliarum nationum homines imitari haud possent. Noctis partem ad Nili ripam traduximus: postridieque summo mane, oneratis camelis Cairum secundò pervenimus. E Cairo in montem Sinai profectio, Aegyptiacorum &Arabicorum Camelorum cimiterium est: quia plerique omnes in eo itinere pereunt, ut apparet ex eorum ossibus quae hinc inde secundum viam dispersa jacent: inde fit ut illud iter multum à vulturibus frequente tur, quorum pridie magnas turmas (in quarum singulis non minus quinquagem fuêre) observavimus: atque affirmare ausim inter reliquas rapaces atque curvis unguibus praeditas aves, solos vultures turmatim volare. Murrhina vasa in Cairo venalia; &de Nitro.