Latin
133.1 to 133.5
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 133.1-2-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LXXI. INCENS Murrhinorum vasorum copia in Cairo à mercatoribus publicè venalis proponitur. Cùm autem videremus ea novo Porcellanae nomine appellari, ejus appellatioA nis Gallicum etymon perquirere libuit: atque animadvertimus, denominationem sumsisse à Conchylii quodam genere Murex Latinis dicto, quod Galli concham porcellanicam nuncupant: tametsi affinitas vocabuli Murex satis respondeat voci Murrhina: Gallicae tamen appellationis etymon duntaxat perquirimus, quoniam Porcellanica vasa ca nuncupamus: nec ignoramus Latinos Myrrhae vocem à Graeca σμύμα deduxisse. Vasa quae Porcellanae appellatione apud nos hodie venduntur, nullâ notâ cum veterum vasis conveniunt. Sed nec summi totius Italiae artifices similia parare norunt, nam commoda materia destituuntur: attamen vasa ab ipsis conflata, Porcellanae nomine donant atque etiam venundant. Latae significationis est Porcellanae vocabulum, &multis conchis marinis applicatur. Quia porrò elegans vas è concha marina paratum aptius denominari non posset secundum veterem appellationem, quàm Porcellanicum: expolita illa &splendentia conchylia margaritiferis conchyliis respondentia arbitratus sum affinitatem aliquam habere cum materia vasorum antiquorum Porcellanicorum: huc accedit, quòd Galli sphaerulas illas ad preces ad numerum recitandas idoneas, è magnis cochleis confectas, Porcellanicas sphaerulas appellant. Transparentia sunt ea vasa Porcellanica, magnoque aestimantur in ipso Cairo, quoniam ex India deportari affirmant: quod mihi verisimile non videtur. 2 nam neque adeò frequentia, neque adeò magna vasa conspicerentur, si ex tam remotis regionibus deferrentur: Gutturnium enim, poculum, aut aliud vas quantumvis parvum, singulis ducatis vaeneunt: si ampla sint, tanto pluris aestimantur. Magna est in plerisque Europaeis pertinacia, qui affirmant nostrum Sal petrae esse Nitrum veterum, cùm tamen ne mica quidem legitimi Nitri in universo orbe Christiano reperiatur, nisi aliunde delatum; contrà in Cairo adeò vulgare sit, ut ejus decem librae vix uno maidin aestimentur. Varius apud illos ejus est usus: nam &vasa eo inducunt, &siliquis Acaciae admixtis coria parant. Extra urbem Cairum eleganter constructa conspiciuntur templa, Mesquitae, seu Moscheae, sive Mesgedae dicta, multorum magnatum sumtu &curâ paucis ante annis exaedificata: nam si quis Bascha, Sangiacus, aliúsve auctoritate pollens Imperatoris Turcarum aulicus, aliquid memoriâ dignum posteris relinquere vult, ejusmodi fabricas exstruit pietatis causa, quibus cisternas adjungit, aquae conservandae idoneas, ut quilibet sua jumenta inde aquare, ipseque secundum eorum consuetudinem eluere se possit: nam toto corpore eloto, ab omni peccato se liberari, ex Mahometi instituto, arbitrantur.