Latin
133.5 to 133.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 133.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterùm quum Hispanus quidam, periculum facere volens, an adcò durâ cute praeditus esset, ut ferebatur, inclamato &repetito nomine Mato, Mato, in eum jam ex aqua prodeuntem hastam vibrasset, adeò indignatum, tametsi non fuisset vulneratus, ut ex aqua deinceps emergere nollet, quantumlibet ejus nomen inclamaretur, si viros veste indutos aut barbatos, Christianis similes, conspiceret. Valdè porrò intumescente fluvio Haibonico, &in lacum Guaynabo sese effundente, Mato Manati in mare regressus est, Reguloque Caramatexi &ejus subditis magnum sui desiderium reliquit. FERDINANDVS verò Oviedus multis annis ante ipsum de hoc pisce egerat toto cap. X. lib. XIII. suae Hist. Generalis &Naturalis Indiarum: &cap. LXXXIV. Summarij, Quia porrò caput illud X. lib. XIII. Hist. Gen. longè ampliorem ejus historiam continet, operae pretium me facturum existimavi, si illam Latinam facerem, atque hîc adiicerem, quandoquidem pleraque alia scitu digna continet, quae nec Gomara, nec alius quispiam attigit. In hunc autem modum Oviedus scribit. Manati ingens piscis marinus, tametsi in magnis hujus insulae (Hispaniolae videlicet) &Manani aliarum Provinciarum fluminibus assiduè capiatur, majoris est longitudinis &litudi- o vied. nis Tiburone. Qui plenam adquisiverunt magnitudinem, foedissimi sunt aspectus, nec multum absimiles utribus illis in quibus Medinae del Campo, &vicinis locis vehitur mustum. Caput habet iste piscis bovis instar, vel etiam majus, oculos exiguos pro corporis magnitudine: &binos crassos pedes tamquam alas brachiorum loco, quibus natat, circa caput sitos. Corio integitur, non squamis; valdeque mansuetum est animal, adversa flumina subiens, &secundum ripas quas apprehendere potest herbas depascens, nec aquam egrediens.