Latin
134.1 to 134.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 134.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In Americae continenti solent sagittarij ex cymba sive monoxylo hujusmodi pisces &alios plerosque occidere, quia in summa aqua natant: hamata itaque jacula coniiciunt, in quorum summo tenuis sed validus alligatus est funiculus: ictus piscis fugit, funiculum autem laxat fagittarius, in cujus extremo ligni aut suberis fragmentum est adnexum, ne prorsus mergi queat funiculus, tum etiam ut appareat ejus extremitas: piscis verò jam fessus ob profusum sanguinem, &morti vicinus, ad littus appellit. Tum sagittarius collecto suo funiculo donec supersit dumtaxat decem aut duodecim orgyiarum longitudo, eum ad terram trahit cum capto pisce, vel etiam donec undis propellentibus terram contingat: sagittarius porrò sociorum auxilio ex aqua educit. adeò autem magni sunt isti pisces, ut jugo boum opus sit, ad unum vehendum. Interdum autem quum Manati jam saucius ad terram ab undis propellitur, è cymba illum crassis lanceolis feriunt, ut citiùs moriatur, quia mortuus summâ aquâ fertur. Hujus piscis caro praestantissima est, &quadrupedis carni adeò similis, ut qui integrum piscem non vidisset, sed ejus dumtaxat partem aliquam rescissam, bubulam esse sibi persuaderet: imò omnes mortales sallerentur, quia adhuc recens carnem magis sapit, quàm piscem. Quae autem concisa &resiccata, singularis est, &multo tempore incorrupta servari potest. Anno M. D. XXXI. ex hac civitate S. Dominici, in Hispaniam, Avilam usque, ubi tunc erat Imperatrix, hanc carnem tuli, &in Castella, ex solo aspectu bubulam Anglicanam optimam esse censebant, coctam verò, non minùs quàm Thynni carnem sapere, imò illâ praestantiorem esse. Capiuntur etiam hi pisces retibus ad id concinnatis. Habent porrò isti pisces quosdam lapides sive potiùs ossa, in cerebro, coli doloribus &nephritidi valdè vtilia, ut i asserunt qui in hujusmodi morbis periculum fecerunt. Debet autem hic lapis primùm benè aduri, postea conteri &per cribrum transmitti, deinde pulvis ille eâ quantitate quam Hispanicus regalis excipere possit, ex generoso vino albo uno haustu sorberi.