Latin
134.5 to 134.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 134.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hac enim ratione sumptus manè diebus aliquot continuis, dolor adimi dicitur, calculusque comminui &in arenam resolvi, quae cum urina eiicitur. Istud à viris fide dignis, qui. ejus periculum fecerunt, intellexi, multosque conspexi ejus rei gratiâ diligenter hunc lapidem perquirentes. Solent autem singuli Manati binos ejusmodi lapides in cerebro habere, parvae pilae palmariae magnitudine, aut nucis balistae (orbiculares enim non sunt) ac interdum majores, pro piscium magnitudine. Eandem verò facultatem hos lapides habere arbitror, qua praediti sunt ij qui in Coracini &Vmbrae capite reperiuntur, si credendum Plinio, qui in cujusdam piscis capite veluti lapides reperiri ait, valdè commendatos ad coli dolores, si ex aqua bibantur. Horum piscium nonnulli adeò magni sunt, ut quatuordecim aut quindecim pedum longitudinem superent, octo verò palmorum crassitudinem, circa caudam strictiores &quasi praecincti; à qua strictura deinceps cauda longior &crassior fit. Habet porrò Manati circa pectus capiti proxima bina brevia brachia sive manus, cujus rei gratia Christiani nomen Manati indiderunt [Hispanis enim consuetudo est omnium quadrupedum anteriores pedes, manus appellare; &cùm iste piscis anteriore dumtaxat parte pedes habeat, illi manus pro pedibus tribuisse! Auribus caret, sed earum loco exigua foramina habet per quae audit. Ejus corium simile ustulati porci corio, digitum densum, cineraceo colore rarisque pilis praeditum: ex eo parato commoda cingula &calceorum soleae fiunt, aliaeque res similes. Hujus piscis cauda à strictiore illa parte, ad extremum usque, tota nervosa est: ex ea in partes concisa, deinde soli per quinque aut plures dies exposita &resiccata, tandem in patella cocta sive veriùs fricta, multa pinguedo elicitur, tota enim in pinguedinem resolvitur. Est verò illa pinguedo, sive butyrum, ad ova in sartagine frigenda aptissimum, quia, licet vetustum, non fit rancidum, neque mali saporis est; utile etiam ad lucernas; nec desunt qui in medico usu commendent.