Latin
135.5 to 135.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 135.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc Turci &Mauritani, propter florum gratum &suavem odorem, Moscho similem, diligenter in fictilibus vasis, aut lignen capsis alunt, &bieme, ne frigore (valde illi adverso) pertat, in cubiculis aut fubterraneis locus servant. Flores sunt pallidi, vel subflavi, nascentes in thyrso palmum ferè longo, aliquantulum tamen explicato, ut etiam foliola inter flores nascentia conspiciantur. Ramuli paenè flori concolores sunt, qui satis copiosè ad nos adferuntur purgandorum dentium gratiâ: ii enim extimâ parte primùm pramansis, tamquam scopulâ aut penicillo dentes laevigant &detergent. Cùm porrò seriùs, in Augusto videlicet, germinare soleat, nonnulli aquâ rigant, in qua sape dissolutus; alii radicibus calcem addunt, ut maturiùs germina &flores proferat. Folia tota hieme permanent, ex quibus in pollinem redactu, &citriorum succo exceptis, ungues &infantium capillos, festis diebus, rubro colore, ut etiam equorum iubas &caudas, tingunt. Viridis est is pulvis, &adiò vulgarus apud eos eius usus, ut ubique in foris culeteo pleni venum exponantur, imò naves eo onustae ex Aegypto &Africa per Turcarum Imperatoris ditionem distribuendum evehant; illo magnum vectigal fingulis annis ex eo commercio accipiente. Ex huuu radicibus usti parant Arabes suum spodium, cuius Avicenna 617. cap. meminis. Qua cùm ita sint, hunc peregrinum fruticem (cuim Salomo primo Canticorum meminit) Cypro Diescoridis convenire aestimo. Hactenus Dasylycus. Ceterum, licet adeò luculentam huius fruticis descriptionem ipse dederit, ad pleniorem tamen eius cognitionem consequendam, fruticis etiam iconem ex Dasylyci Lib. III. desumptam Lectoris oculis subiicere libuit. Plurimi Aegypti pagi, secundum viam quae Hierusalem ducit, siti.