Latin
CAPVT LXXV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 136-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LXXV. ER latè patentes mollis arenae campos iter fecimus, in quibus rustici Citrulli genus colebant, tanti in Cairo usus, ut toto Septembri &Octobri singulis diebus cameli Ihujusmodi fructu onusti adveniant. Quaestuosus est, nam nullo negotio provenit praesertim per Nili inundationem. Avicenna &Serapio Bategam nominarunt: nunc Aegyptii Copus appellant. Plerique in hujus nomenclatura hallucinati sunt, falso Anguriam nuncupantes: nam Anguria cucumerem significat. In tantam interdum amplitudinem excrescit, ut quatuor aut sex camelum; unicus, hominem onerare queant. Eo die in apertâ planicie pernoctavimus: postridie verò in amplum pagum pervenimus nomine Cauque ubi subsistendum fuit, ad annonam necessariam comparandam (per sterilia enim loca faciendum erat iter) orizam, pisa, fabas, ova, poma, pira, uvas, dactylos, ficus. Vix alia herba per eas arenosas solitudines nascitur quàm Hyoscyamus niger, agros sua viriditate vestiens. Tardè ex Cauqu digressi, tota nocte iter fecimus, donec in pagum Cataro, editiore loco, non procul à Nilo situm veniremus. Suam quadragesimam tum celebrabant: propterea fastigia turrium suorum templorum aut Mesguedarum, undique obsita erant accensis lampadibus totâ nocte ardentibus: qui mos per universam Turcae ditionem ubi Mahumetistae viuunt, observatur. Arabicarum porrò Mesguedarum turriculae à Turcicis differunt, quòd Arabicae triplicem, Turcicae unicam contignationem habeant. Eorum quadragesimae mense lunari durant: jejunium celebrantes, cibo &potu abstinent in obscuram noctem, donec stellarum splendorem conspiciant: deinde totâ nocte compotatiunculis indulgent. Cataro magnitudine respondet Cauque palmaeque arboribus cingitur: elegantes istîc coluntur horti, ob aquae commoditatem; cujus rei causa celebris est pagus. Ulteriùs deinde progressi ad alium pagum nomine Bilbez, ubi sumpto prandio, reliquo die substitimus; cùm aestus vitandi causa, tum ut jumentorum quieti consuleremus: ibi autem victui necessaria in foro perinde atque in Cauqinvenimus. Inde digressi, &inter Orientem ac Septentrionem tendentes, à dextris praeter sterilem planiciem nihil conspiciebamus; ad sinistram verò offerebat sese regio quae à Nilo inundata, fertilis &culta est, plurimis pagis abundans, Palmarumque &Sycomororum silvis. Magnos Gazellarum per eam planitiem oberrantium greges invenimus; eoque vespere tertiam stationem à nostro ex Cairo discessu confecimus. Admirabile difficileque iter inter Cairum &Hierusalem.