Latin
CAPVT LXXX
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 139-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LXXX. MPLA olim fuit urbs Rama, ut ex ruderibus appâret: nam cisternae &fornices quae etiamnum supersunt, majores sunt Alexandrinis, licet non adeò frequentes. Sita est solo pingui &foecundo: quia verò adeò rari sunt incolae, ut vix decem aedes inhabitentur, agri magnâ ex parte deserti manent: seruntur tamen frumentum, hordeum, legumina, &pautae vites: istic venalia reperimus carnes, panem, vinum, &alia edulia. Potior incolarum pars Graeci sunt. Acaciae alterum genus copiosè ibi provenit, atque alius frutex spinosus, quem à veteribus non descriptum arbitramur, suspicamur tamen Myrrhae arborem esse: contorto est caudice, denso, horrentibusque spinis obsito, folia habens Acaciae similia, sed paullo majora. Rama ante lucem digressi, per pinguia arva iter fecimus, in quibus frumentum facilè nasceretur: sed incolae de suo commodo parum soliciti, segniter admodum terram colunt. Sub auroram valles montanorum Hierusalem ingressi sumus; in quibus longiùs progressi, montiumque praecipitiis utrimque conclusi, quosdam Arabes hinc inde è tumulis descendentes, strepitumque facientes invenimus, qui statim nobis conspectis, pocunias exposcentes, simulârunt sese nos adoriri velle: commonefacti autem tales nebulones exteros expilare solere, si superiores sint, eos contemsimus; Praetexentes autem sibi regionis tutelam ab Imperatore Turcarum commissam, exiguâ pecuniae summâ donati fuerunt: tametsi nos aggredi non ausi fuissent: nam praeter ordinarium comitatum, Dominus de Fumet in Gazara alios decem lanissaros sibi adjunxerat, permissu Sangiaci illius urbis. Sed illi etiam adeò versuti sunt, ut peregrinos (si numero se potiores &ipsis resistere posse, animadvertant) nunquam adoriantur. Hierusalem in montanis sita. CAP. LXXXI. DEO abundant haec montana omni arborum genere, silvestribusque &aromati cis herbis, ut monti Idae in Creta comparari possint, cui etiam temperamento &Aaliis dotibus respondent. Excolitur terra in ipsis scopulis scalarum in modum: unde cognosci potest veterum Iudaeorum diligentia &industria, qui solum alioqui petro sum &sterile, culturâ fructibus abundans reddiderunt.