Latin
CAPVT LXXX
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 140-3
Unproofread scanNot analysed yet
Similis diligentia observatur veterum Graecorum qui Aegaei maris insulas habitarunt: quarum plurimas conspeximus nunc desertas, &vix centum incolas alentes, in quibus olim plures quàm sexies milleni vivere potuerunt, ut appâret ex tumulis &collibus, qui antiquitus ex firma materia per scalas exaedificati fuerunt, ad retinendam terram ne per praecipitia devolveretur, &in ea stirpes nasci possent. Insulae Ceos, Milos, Andros, Naxos, Paros, &pleraeque aliae, eâ diligentia à veteribus Graecis fuerunt excultae, ut uberiores redderentur planis locis. Sic etiam Iudaei cùm solum haberent sterile, uti dixi, &ad alendas vites aliosque fructus ineptum, magno labore &sumtu foecundos reddiderant colles, ut appâret ex structuris quae nunc etiam permanent, veteremque majestatem quodammodo resipiunt. Arbores sponte in illis montibus nascentes sunt Adrachnc, Picea, Aria, Ilex, Terebinthus, Lentiscus: plantae, Cistus, Ledon, Thymbra, Smilax aspera, Maron, Origanum Heracleoticum, Tragoriganum, Salvia, Stachys, Ruta silvestris, Trifolium Asphaltites, Cyclaminus, Umbilicus sive Cotyledon, Thymus, Hyssopus silvestris, à nostra domestica differens, quae tamen Cretae ignota est. Montium pars quae ad Occidentem vergit, vitium aliarumque fructiferarum arborum, ut olearum, ficuum, malorum punicorum opulentissima est, si cum aliis quae silvestres duntaxat arbores gignunt, conferas. Brevis itineris inter Cairum &Hierusalem supputatio. CAP. LXXXII. X nostri itineris supputatione liquet, Cairum novem duntaxat, aut ad summum decem dierum itinere ab Hierusalem distare. Verum quidem est nos utcunque Eproperasse: nam die Sabbathi, vigesima nona Octobris, Cairo discessimus, &die Martis, octava Novembris, Hierusalem pervenimus. Quatuor milliaribus per montana confectis, fontem ad cujusdam templi rudera invenimus, quod Monasterium Christianorum Latinorum olim fuisse credimus, ut ex picturis &muri vestigiis coniicere licet. Istic sumto prandio, in Hierusalem pernoctavimus. Peregrini eò advenientes hospitio excipiuntur pro ea quam profitentur religione. Nam si Romanae Ecclesiae ceremonias sequuntur, quos illi Latinos appellant, apud Franciscanos extra urbem in monte Sion excipiuntur: si Graecos ritus amplectuntur, concedunt ad Caloieros Graecos in urbe apud sepulchrum habitantes: si ex provinciis Presbyteri Ioannis, apud monachos Indos locum habent: sic &reliquae nationes Christianam religionem profitentes, Georgiani &Armenii. Franciscani plerumque sunt triginta aut quadraginta numero è variis nationibus, sed tamen magnâ ex parte Itali. Peregrinos per omnia Hierosolymitani territorii loca sacra deducere solent: eam ob causam interpretem quem ipsi Droguement appellant, suis sumtibus alunt, Turcicam, Arabicam, Graecam, Italicam, &alias linguas callentem, ut sermonem cum incolis conferre, peregrinorum nomine respondere, &illos per omnia loca sacra deducere queat. Singulis noctibus excubias agunt Franciscani, mutatis in singulas horas personis, supra muros stantibus; quoniam eorum monasterium extra urbem cùm sit, sibi metuunt à latronibus Arabibus: nam licet monasterii muri sint admodum alti, ne tamen incolae ejus regionis ipsos adoriantur, formidant. Succincta descriptio sacrorum locorum Hierusalem