Latin
CAPVT LXXXIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 140-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LXXXIII. VICINA Hicrusalem regio, praesertim urbi proxima, bene culta est. Vineta diligenter exculta. Nascuntur istic mali, amygdalae, ficus, &oleae multum olei reddentes: habent autem oleae peculiarem notam qua à reliquis differunt; nam viscum quod eis innascitur, rubris baccis est praeditum, magno incolarum damno, quoniam steriles oleas reddit. Sumtus à Franciscanis facti, ex Latinorum, quos vocant, provinciis subministrantur: designatas enim habent suas eleemosynas variis Europae locis, ab ejus ordinis praefectis, Gardianos appellant, collectas, praesertim autem in Cypro, Gallia &Italia. Nobis referebant, se ex Germania &Anglia solere accipere, sed nihil ad illos nunc inde deferri. Nullus in Hierusalem Latinorum monachorum alius est ordo quàm Franciscanorum. Postridie illorum nonnulli diluculò nos deduxerunt ad loca circa Hierusalem sacra.