Latin
FINIS LIBRI SEXTI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 145
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SEPTIMVS. SIVE. AROMATVM, SIMPLICIVM ALIQVOT MEDICAMENTORVM apud Indos nascentium HISTORIA. Primum quidem Lusitanica lingua δαλογκας conscripta, à D. GARCIA AB HORTO, Proregis Indiae Medico: Deinde Latino sermone in Epitomen contracta, &iconibus ad vivum expressis, locupletioribusque annotatiunculis illustrata à CAROLO CLVSIO Atrebate. QVINTA EDITIO, Castigatior &multis locis auctior. ν ἐg ἐ αττ σν BENEGCRIPSIT D. Garcias ab Orta, eius, qui in India pro Rege tum erat, medicus, librum de iis plantis &aromatibus, quae longâ curâ &diligenti studio apud Indos (ubi triginta amplius annis medicinam fecit) observavit: sed Lusitanicâ linguâ, amicorum efflagitationibus victus, tametsi, ut ipse refert, Latinè eum scripsisset. Hunc ego, benevole Lector, in tuam gratiam Latinum faciens, in Epitomen contraxi, paulo forsitan commodiore ordine singula disponens, quàm antè fuerant; atque nonnulla etiam reiiciens, quae non multum ad rem facere videbantur.