Latin
FINIS LIBRI SEXTI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 146
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cùm singulis ferè simplicibus suum dialogum adscripserit, &ordinem alphabeticum secutus sit noster auctor, multa illum suo loco haud aptè reponere, &pleraque repetere necesse fuit, ut ferè in dialogis contingere solet. Eum verò lavorem eo libentiùs suscepi, quòd ab ineunte ferè aetate reiherbariae studio summopere sim delectatus, tum etiam quòd huius libri lectione excitata praeclara ingenia, nostri auctoris exemplum secutura arbitrer. CM verò variorum auctorum testimonio utatur, locos diligenter contulimus atque adscripsimus, in Avicenna postremam editionem, Venetam scilicet anni M. D. LXXXII. secuti. Addidimus insuper ad singula ferè capita adnotatiunculas, sive scholia, eaque hac postremâ editione multo locupletiora, insuper aliquot aromatum icones ad viuum exprimi curavimus. Hanc porro nostram operam, istius materiae studiosis non inutilem futuram arbitror, &quodammodo sponderè audeo. loannes Posthius Germ. Medic. Gratia magna tibi debetur, Garcia; nec non Gratia debetur, Carole, magna tibi. Tu quoniam nobis Latio sermone dedisti, Ille suis patrio quae dedit antè sono. Vestra simul vivent igitur praeconia; donec India fertilibus pharmaca mittet agris. AROMAI VM,