Latin
145.1 to 145.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 145.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LXXXVIII. ERQVIRENTES circa Hierosolymitana moenia stirpes, Hyoscyami genus obserDvavimus Europae ignotum. Diligenter autem examinatis spinarum generibus, quòd certiores fieri cuperemus è qua spina contexta fuerit corona, Christi capiti imposita; nullo autem frutice spinoso frequentiore invento, ipso Rhamno; arbitramur coronam ex eo contextam fuisse: nam neque rubum, aliúmve spinosum fruticem istîc crescentem invenimus, praeter paucas Cappares spinosas. Cùm autem Itali Rhamnum vulgariter appellent Spina sancta, praesertim circa Maceratam &Pisaurum (ubi sepes eo constant, quemadmodum Hierosolymis) hoc loco id subiicere voluimus: huc accedit quòd veteres Auctores Arabes, fruticem è quo contexta fuit Christi corona, Alhansegi appellent, quod vocabulum Latini interpretes Coronam spineam verterunt. Fructiferae istîc arbores proveniunt, Ficus, Oleae, Punica malus, Zizipha, Prunus. Cùm verò lignarii mercatores in urbibus varia lignorum genera adservare soleant in suis aedibus &fabrorum tabernis: vix suspicari licet, ex altero quàm suprà memoratarum arborum ligno, Crucem fabricatam fuisse. Rebus ad profectionem paratis, discessimus die Martis sub vesperam Hierosolymis, pervenimusque in Car-bassara ferè dirutum, contiguum perenni fonti, in pago Elpira nuncupato, duobus cum semisse milliaribus distante ab Hierosolymis. Hujus pagi rudera, celebrem &n agnum aliquando fuisse declarant: fertur ex eo loco rediisse Hierosolymam Diva Virgo, ut Christum quaereret, istîc haerentem ut in templo cum Doctoribus disputaret. Foecundum est hoc solum vitibus, ficubus, &oleis. Media nocte inde discedentes &ad Septentrionem tendentes, per agros Sesamo &Xylo consitos iter fecimus, montésque circumquaque habuimus Esculo, Aria, Ilice, &Coccigeris fruticibus virentes, quibus Cocci grana incolae colligunt, Venetisque mercatoribus ea undique conquirentibus venundant. Observavimus etiam Elaeprini sive Alaterni arbores, Terebinthos, Adrachnes, stirpes Tragorigani, Serpilli, Zygis, Onitidis, Mari, &Libanotidis quasdam species: ne quis verò aegrè ferat si per Libanotidem haud intelligimus Rorem marinum; qui ejus duntaxat quinta est species.