Latin
145.5 to 145.6
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 145.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sensim semper descendentes (est enim Hierosolyma edito loco sita, &undequaque illuc eatur, perpetuò ascendendum est) admodum properabamus, quoniam nostra jumenta in urbe quieverant: pervenimus itaque meridie Napolosam, quae nostro judicio antiquitus Sichar vel Sichem dicta fuit, in Samariâ sita, postea Neapolis appellata; apud quam octavâ milliaris parte in valle conspiciuntur rudera exigui cujusdam templi, ubi puteus fuisse perhibetur unde Samaritana aquam hauriebat Christo ab ea petente: nunc vacuus est solùm locus in agro ad regiae viae dextram Napolosa egressis, ubi reliqua dici parte perstitimus sub Mori albae arboribus. Napolosae vicini colles fructiferis arboribus egregiè exculti sunt. Oleae in magnam crassitudinem adolescunt, viscoque rubris baccis praedito onustae sunt, quemadmodum Hierosolymitanae, non adeò tamen feraces, ut quae graciliores ramos habent. Albae mori arbores colunt ad bombyces alendos, quemadmodum &pumiliones ficus. Ficus porro Aegyptiacae &Arabicae non minùs ferè aridum gignunt fructum, Sycomoris. Nazareth Na(areth ubi Diuae Virgini annuntiavit Angelus, ipsam Christum parituram: &viri Arabis descriptio. CAP. LXXXIX. ST Napolosa in acclivi collis sita, castellum habens vetustum: quótque Hierosolymam proficiscentes aut inde redeuntes istac iter faciunt, binos in singula capita duEcatos pendere necesse est.