Latin
146.4 to 146.5
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 146.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Tartarorum &Wallachorum arcus, illos adhuc superant latitudine &longitudine: molles tamen sunt. Turcae, Cretes, Arabes, Tartarique arcubus glutino paratis utentes neque cornu brachiali, neque chirotheca opus habent, quemadmodum Angli, Brasiliani, aliive qui ligneo arcu utuntur: sed annulus eboreus, corneus, aut buxeus, eorum vicem supplet (auctoritate pollentes aureum gestant, vel argenteum, splendidis lapillis exornatum) non recenti inventione, sed antiquissimâ: nam veteres medici Graeci, atque ipse Galenus, ejus gutturis partis, quae Latinis Larynx, Gallis La luette dicitur, formam exprimere cupientes, parem illam faciunt annulo quem Thraces sagittas excutere volentes, pollici indunt: atque adeò annulus quem Turcae in pollice gestare solent, dum jaculantur, laryngi omnino similis est. Lacus Genez, areth, vel mare Tiberiadis. CAP. XC. VAVD procul inde digressi, ad maris sive lacus Tiberiadis littus pervenimus, in quo Cyprini, Lucii, Tincae, &Chevesnes Gallorum, sive Squalo Romanorum &Venetorum, capiuntur: praetergressique sumus collis illius radices, ubi Christus quinque millia hominum pavit quinque panibus hordeaceis, &duobus pisciculis. Toto illo zec gle illo die per steriles agros iter fecimus, exceptis humidioribus quibusdam locis, quibus incolae colocasias, brassicas capitatas, betas crassâ radice praeditas, cepas, allia &paucas musae stirpes colunt.