Latin
CAPVT LXXXVIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 147-5
Unproofread scanNot analysed yet
Planicies circum Tiberiadis lacum Napecae arboribus abundat, caeduae silvae celsioris in modum nascentibus, &fructum proferentibus dulcem atque edulem: adeò autem spinosae sunt hae arbores, ut agros sicciores corruperint, ne seri queant: huc accedit quòd incolae foecundiore solo abundantes, faciliora humidioraque loca solummodo excolunt. Per pagum Capharnaum, multis fontibus irriguum, iter fecimus: &Tiberiadis lacus ambitum contemplantes Galileae regionem, &Bethsaidae, ubi DD. Petrus &Andreas nati erant, pagum conspeximus; similiter &Chorozaim, cui Christus imprecatus est. Pagi illi nunc à Iudaeis incoluntur, qui circum lacum passim aedificârunt, &ob piscationes istic constitutas, loca antea deserta, incolis frequentiora &cultiora reddiderunt. Hic lacus non adeò latè patet, quin terra circumquaque conspici possit. In Car-bassara amni lordani vicino, quem lapideo ponte superavimus, sub noctem venimus: Arabes nobis vim inferre voluerunt; sed strenuè restitimus. Cùm non procul absint ab eo Carbassara pagi; rustici venalia nobis attulerunt ova, gallinas, panem, ficus, vuas passas, ziziphaque alba &rutila. Postridie mane digressi, per saxosa asperaque loca à quibus ea regio Thrachonitidis cognomen accepit, iter fecimus. In ea provenit Ilex coccigera, Esculus, veteribus Graecis πλατύτυλλος dicta, nunc βελανίδα: glandem fert magnam, columbini ovi crassitudine; qua etiam panis penuria homines vesci queant, nam aliquantulum ad castaneae saporem accedit; sed istic inutilem, quoniam sues non aluntur. Sub meridiem in planiciem venientes, pluvia ad noctem usque durans, donec ad Car- bassara quoddam tribus à Damasco milliaribus distans perveniremus, nos oppressit. Tentoria fiximus ad pagum Carbassara vicinum; quod à multis viatoribus maturè occupatum erat, imbre illos ne abirent, istic detinente. Postridie bene excultos &fertiles agros invenimus, atque frequentes pagos: ad sinistram autem Tripolitanos montes jam nive obsitos, &Phoeniciam conspiciebamus. Antè quàm in planiciem descenderemus, &adhuc in editiore loco stantes, Damascum urbem commodè videre poteramus: depresso enim planoque loco sita est: at ob salices populosque albas &nigras per planiciem crescentes, in mediâ silvâ posita videtur. Universam verò planiciem irrigantes rivi è montibus labentes, &per canales distributi, foecundiorem eam reddunt, &eleganter cultos hortos praebent. Dominica die satis maturè Damascum pervenimus; sex enim duntaxat dierum itinere distat ab Hierosolyma: precium in singula jumenta vecturae nomine, bini aut terni ducati. Rerum in Damasco observandarum descriptio. CAP. XCI. VHRYSOROAS fluvius tantam aquae commoditatem Damasci incolis praebet, ut