Latin
CAPVT LXXXVIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 147-6
Unproofread scanNot analysed yet
singuli ferè fontem in aedibus &hortis habeant. Urbis plateae angustae &flexuosae: Oforum quod ipsi Bazar vocant, elegans est, &suprà contextum: aedificia satis probè exstructa: sed maximam elegantiam his addunt porticus pilis subnixae, ad fugiendum aestum aptae. Duplici muro urbs cingitur, ut Constantinopolis. Utriusque muri turres vicinae admodum sunt: nam inter binas orbiculares, easque inaequales, tertia major, caque quadrangula media est: urbis fossae altae non sunt, sed in iis albas moros colunt bombycum alendorum gratia. Parva arx quadrangula licet extra moenia sita, mediam urbem occupare videtur: nam suburbia urbe duplo ampliora sunt, foraque in suburbiis habentur, tametsi ipsa fori loca intra moenia sint. Urbis portae ferreis laminis teguntur: Cairi verò corio. Ad Orientem turris est quadrangula, cujus fastigium inscriptionem habet Arabicis characteribus expressam, istîc ut ferunt positam Damasco Christianis ademptâ: nam paulò infrà conspiciuntur bina lilia marmori insculpta; ad quorum latus leo: quod multis occasionem praebuit existimandi insignia esse Galliae vel Florentiae. Opificum tabernae Cairinis sunt similes. Medici ad aegrum evocati, ipsimet medicamenta conquirunt: &cum aegro paciscentes, pro morbi ratione se eum curaturos recipiunt, integram summam non accepturi donec aeger morbo liberatus sit. Videntur itaque proximam medendi rationem sequi, quae apud veteres Graecos &Arabes in usu erat, cùm chirurgicam &pharmacopoeam ipsimet exercerent. Non negamus tamen quin magnus honos sit illis habitus, ut nostro hoc aevo: sed verisimile est non adeò frequentes fuisse: quemadmodum pauciores tum erant causidici, quàm nunc. Ceterùm quemadmodum hominibus tria potissimùm in hac vitâ curae sunt, anima, corpus, &facultates; animaque sit in homine pars potior &magis divina: ita singuli salutis curam habentes, etiam Ethnici, Theologos summâ in veneratione semper habuerunt. Ab anima cùm corpore nihil homini sit carius, &ejus integrâ valetudine, Medici semper in honore fuerunt: nam cùm sanitas facultatibus praeferatur, homines facultatibus quàm vitâ privari malunt. Volentes autem conservare facultates quas suo labore &industriâ adquisiverunt, iisque pacificè frui, Causidicos &alios lustitiae administros venerati sunt, in quorum salarium facultatum partem libenter expendunt, ut reliqua pacificè frui queant. Antiquitus, Respublicae bene institutae tribus istis ordinibus nunquam caruerunt, quemadmodum nec nunc carent: at in aliis regionibus eorum numerus non adeò excrevit uti apud nos.