Latin
CAPVT XVI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 15-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVI. VVM Octobri mense anno millesimo sexcentesimo Amstelredami essem, binos arboris Caryophyllos ferentis ramos suo fructu onustos valde recentes adquirebam, ut qui praecedente aestate navibus quae ex Ternate insula decima nona die Augusti anni millesimi quingentesimi nonagesimi noni discesserant, advecti essent. unum quidem singularem pedalis fere longitudinis, cujus formam in subjecta tabella exprimi curabam: alterum longe majorem, sesquipedalem aut cubitalem, summâ quidem parte in quinos aut plures graciles ramulos suo fructu onustos, atque alternatim ex adverso nascentes divisum, infimâ autem (à qua tres aut quatuor minores rami resecti erant) scriptorij calam crassitudinem non superantem, cineraceique coloris cortice tectum, graciliores tenellique ramuli eum candicantem habebant, praeter extremas festucas ipsum fructum sustinentes, quae fusci coloris erant: folia angustifoliae lauri foliis valde similia habebat, minusque lata iis quae in ramo in hac tabella expresso, oblongiusculo pediculo praedita, alternis, sub singulorum ramulorum alis ex adverso nascentia, medio nervo singula folia per longitudinem secante, &multis venis utrimque in latera excurrentibus: extremi ramuli in eas quas modo dixi festucas desinebant, alternis etiam &contrario inter se situ plures pediculos ferentes, eosque ternos ut plurimum, suis petiolis sustinentes alabastros (qui sunt ipsi caryophylli) summâ parte in quatuor denticulos decussatim divisos, medio florem nondum apertum continentes, sed in quorum nonnullis (qui aperti quatuor constitisse videbantur) multa exilia staminula congesta apparerent: tametsi verò folia &cortex non tantâ odoris gratiâ fragrarent, ut ipsi caryophylli, non tamen prorsus odore destituebantur, sed caryophyllos nonnihil redolebant, atque etiam eorum saporem referebant, quemadmodum &ipsorum ramorum lignum. Minorem ramum, secundum quem haec tabella expressa, mihi donabat loannes Langhe cheirurgus Amstelredamensis, qui aliquando in Brasiliam navigavit: Majorem verò nanciscebar curâ &diligentiâ non vulgari Petri Gareti pharmacopoei Amstelredamensis: qui insequente anno alium aequè magnum mihi procurabat, sed foliis orbum, cujus tamen fructus longè acerrimus. CaryoGoo Caryophyllorum porrò flores, intelligebam post diligentem inquisitionem ab iis qui so vidisse affirmabant, formâ non dissimiles esse floribus cerasiorum, eosque non candidos, sed elegantis caerulei coloris esse, quorum singula foliola tribus candidis radiis seu venis essent distincta, staminula verò medium florem occupantia, purpurei coloris.