Latin
16.1 to 16.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 16.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAETERVM (ut mihi affirmabat Wibrandus à Warwick, navis, cui nomen Amstelredamum, Praefectus, totius verò octo navium, quae anno M. D. IIC. Kal. Maij ex Texela solvebant, lavam &Moluccas petiturae, classis Viceadmirallius, earum autem trium quae deinde ex lava ad Moluccas navigarent destinatae erant, Admirallius) celsae sunt Caryophyllorum arbores, nec malis aut pyris apud nos nascentibus minores: crescunt verò illae sipso teste atque aliis qui eum comitati fuerant) in Amboyna, Ternate, Motir, Bacian, Marigeran, Makian, Tidore, potissimum: in aliis tamen quibusdam vicinis insulis similiter, sed perparcè: praestantiores tamen censeri, quae in Makian &Tidore nascuntur. Haec sunt quae de Caryophyllis dicenda existimavi: qui plura volet, Garciae ab Orta Aromatum historiam consulat. TERNATE porrò insula, in qua Batavi negotiati, besse sive quadraginta scrupulis unius gradus ab Aequatore versus Septemtrionem distare creditur: circiter octo milliaria in ambitu continere atque satis sterilem esse, hi testabantur, qui illinc redierant, nec ulla animalia esui apta in ea reperiri, praeter paucos oryzam ferre aut ullas fruges, è quibus pahoedos, &nonnullas gallinas: sed neque nem conficere queant: eam ob causam, ab arbore materiam illos petere necesse esse, quâ panis loco utantur. Eam itaque arborem recisam in multas partes findunt, quas malleis ex crassa harundine factis contundunt, atque inde eliciunt veluti farinam quandam ipsis Sagge appellatam (ea haud dubie Sagu, sive Zagu, de qua supra cap. 111. in Arbore farinifera) scobi lignorum, quae serrâ resecta sunt, similem, ex qua panis satis albi placentas quadrangulas conficiunt palmi magnitudine, quibus non modò vescuntur, sed magnâ ferè ex parte sua mercimonia exercent, harum permutatione alias res quibus indigent, redimentes. Frequens alioqui istic nascitur Palma illa magnas nuces coccos appellatas proferens, &Musa Arabum. Reperiuntur etiam nonnullae arbores aurantia mala ferentes atque limones. At magna abundantia arborum Caryophyllos gerentium, in collibus &vallibus, quas incolae harundinibus flagellant, ut fructum decutiant. Et licet hujus insulae incolae assiduum bellum gerant cum Tidore alterius vicinae insulae, in qua Lusitani vivunt &arcem tenent, habitatoribus, eo tamen tempore quo carvophylli leguntur, sunt inter illos unius mensis aut sex hebdomadarum induciae, quibus inter se commercia exercent. Amomum quorundam, an Garyophyllon Plinij?