Latin
CAPVT XCVI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 152-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XCVI. ETERVM rem quae nobis admirationi fuit, silentio haud quaquam premere voluimus: rusticum videlicet Arabem in proximo pago conspexisse Camelum duO centem, Terebinthi semine onustum: eâ arbore vicini montes sunt obsiti, ex quâ gummi colligitur, quod Damascum venale defertur: nam quod in Cairo venditur, Asamia mittit. Asamiam Turcae appellant, quam Latini Chaldaeam (cujus caput Babylon) totam Mesopotamiam &Assyriam complectentem. Auctorum verò probatorum testimonio evincere possumus, jam plus quàm bis mille annis Terebinthi fructu homines vesci solitos; atque Persas, ante panis usum eo vitam sustentasse. Adeò exquisito colore caeruleo praeditus est hic fructus, ut quemvis alium caeruleum superet: ea de causa veteres Arabes Granum viride appellarunt; medius enim inter viridem &caeruleum color est. Terebinthus, cuius meminit hîc Bellonius, alterum peregrini Terebinthi genus erit, quod doctißimus vir Leonardus Rauwolsius Reip. Augustana Medicus cap. 8. Lib. 2. Irinerarii sui describit, in Mesopotamia Armeniaque abundanter crescere asserens; &Bel Serapionis, Avicennae &Rhasis esse suspicatur. Hamous vrbs, veteribus Emissa dicta. CAPVT XCVII. ILVCVLO per suprà memoratam latè patentem planitiem iter fecimus, in qua Smyrnium &Leontopetalon invenimus, &per urbem ab Arabibus Hamza, TurD cis Haman, veteribus Emissa nominatam transivimus. Hujus urbis moenia olim ex solido saxo constructa fuêre, quae etiamnum persistunt: moeniorum ambitu includitur praealtus tumulus ex planicie facilè conspicuus, in quo arx sita à Romanis olim exstructa. Superest adhuc extra urbem sepulchrum δίστεγον, in Pyramidis quadrangulae modum fastigiatum, valido caemento exstructum, in quo C. Caesaris epitaphium Graecis characteribus inscriptum. Magna est in Haman sericei staminis abundantia: nambombyces magnâ curâ &diligentiâ aluntur, ob riguorum hortorum commoditatem, in quibus ficum, morum, &alias arbores fructiferas colunt; rivi enim è montibus delabentes, totam planiciem uberiorem reddunt. Istîc fiunt strophiola &pepla versicoloribus sericeis &aureis contexta filis: vel ex sericeis staminibus albis, rubris, &flavis, quibus admixta aurea, nomine illius urbis per universum Turcici Imperatoris dominium celebria. Sita autem est Haman in latè patente planicie, quam elegantes rivi alluunt.