Latin
CAPVT XCVI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 153
Unproofread scanNot analysed yet
Moeniorum ambitus adhuc integer ferè est; sed interior urbis pars omninò corruit: nihilque spectatu dignum restat praeter Bazare, hoc est, forum, &Basestan Turcico more exstructum. Ipsa moenia celebrem aliquando fuisse urbem testantur. Istic victui necessaria omnis generis invenimus. Quoniam verò per singulas urbes Graeci, Armenii, &Iudaei Turcis permisti sunt, quocumque pervenimus, vinum perpetuò reperimus. Fig. 1 Turcicae cauponae, in quibus conveniunt ad potionis genus bibendum Posca vel Zythum nominatum, à cerevisia differens.